Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUPUS

LUPUS, Carcinoma, cancer crurum, Gallice Loup. S. Eraclius Episc. Leodicensis in Charta fundationis Collegii Canonicorum S. Martini ejusd. urbis, circa ann. 963. apud Miraeum tom. 1. pag. 653: Morbo qui Lupus dicitur graviter attritus et fere ad mortem deductus... Morbi locus, quem patiebatur in natibus, non est inventus: tamen in signum cicatricis quaedam lineola rubea remansit, postquam miraculo sanatus est ad tumulum S. Martini Turon. Eodem Lupi vocabulo utitur Hebernus in Miraculis sancti Martini apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 170. ubi divinam ejusdem Eraclii, quem Hildricum vocat, sanationem enarrat. Rursum occurrit tom. 4. Gall. Christ. col. 844. in Actis SS. Junii tom. 4. pag. 844. ubi de B. Joanne Opilione. Menotus in Sermon. fol. 185. v°.: Cibos regios sequuntur morbi regii, ut Lupus et gutta, qui non libenter quiescunt in hominibus parcis et laboriosis.