Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUPUS

LUPUS,² Harpagonis species, quo arietes avertuntur aut suspenduntur, ita ut impetum non habeant feriendi, Vegetio lib. 2. cap. 25. lib. 4. cap. 23. sic dictus quod velut Lupus dentes ferreos exerat, arietemque apprehendat. Describitur etiam a Procopio lib. 1. de Bello Gotthico cap. 21. Extr. Diversa videtur machina ab ea quae

Lupus Belli appellatur a Matth. Westmonaster. ann. 1304: Jussit Rex arietem fabricari, quem Graeci Nicontam vocant, quasi vincentem omnia, et Lupum belli. Verum aries indecens et incompositus parum aut nihil profuit: Lupus autem belli, minus sumptuosus inclusis plus nocuit. Ubi per Lupum belli, ni fallor, expressit Gallicum Louvel, id est, Lupulus. Vide Procopium lib. 1. Gothic. cap. 21.

Non dubitat Carolus de Aquino Nicontam arietem in Matthaei Westmon. et fortasse aliorum historiam irrepsisse ex Josepho lib. 6. ubi legitur ejusdem fere nominis ariete alio usos fuisse Romanos ad quatiendos muros Hierosolymorum.

Lupus, nude, in Chronico Estensi apud Murator. tom. 15. col. 359: Unum maximum Lupum cum quo capiebat fortilitias domini Marchionis.

Loupus. Mandatum Ricardi II. Regis Angl. ann. 1394: Necnon ad quoscumque defectus, tam in muris, portis, turellis, Loupis, pontibus, barreris et fossatis, quam in domibus. Harpagones intelligo.