Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUPUS

LUPUS,³ Piscis genus. Tract. MS. de Pisc. cap. 16. ex Cod. reg. 6838. C: Lupus piscis, hodie a Romanis dicitur lupasso et spigola, a Liguribus louvazzo, a Venetis varolo, a solis Hetruscis araneo, ab Hispanis lupo, a Gallis lubin, pro lupin, a lupo,... sunt etiam luporum ὠὰ ζαρισχα quae etiam botargues vulgus vocat.