Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUPUS

LUPUS,⁴ Vela nigra; et vocatur ista vela sic, eo quod, ut lupus, occulte incedit navis cum illa. Glossae Fr. Barber. ad Docum. d'amor.

Lupum Proclamare. Thwroczius in Alberto Rege Hungar. cap. 27: Hungari vero ex longa campestralis hospitii mora taedio affecti,... Lupo juxta antiquam ipsorum consuetudinem proclamato, invito Rege sparsim et confuse relictis regiis Castris recedentes abierunt. Nos diceremus Crier au Loup, quod facere solent, qui fugam alicui suadere volunt.

Lupinum Caput Gerere. Vide Caput.

Lupus Moninus. Vide Moninus.

Lupa Cervalis. Glossae MS.: Linx, lupa cervalis, quae fertur dormiendo videre.

Lupus Ramagius, Idem videtur qui Cervarius. Consolat. Boet. MS. lib. 4: La grant ardeur de son courage Le fait semblant à Loup ramage. Ibidem: Ours, ou lions, ou Loups ramages.

Loup beroux, idem qui Loup-garou vulgatius appellatur, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 204: Ribault prestre, champiz, Loup beroux, etc. Haud scio an eadem acceptione Leu wasté legitur in aliis Lit. ann. 1355. ex Reg. 84. ch. 65: Quamplurima verba injuriosa de dictis Johanne et ejus uxore dixit Johannes Cosset, et specialiter dictum Johannem vocavit Leu wasté et ejus uxorem ribaude.