Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUX

LUX Dei, Dies Dominica. B. de Amoribus in Speculo sacerdot. MS. cap. 7: Luce Dei manda subjectis festa colenda, Morem servando patriae bene notificando. Quaere novam lunam post Nonas Martis, et inde Luce Dei trina celebrare ordine pascha. Pro omni hebdomadis die, in Rein. Vulp. lib. 3. vers. 857: Septima cras Lux est, nunc sexta nec utor in istis Carne domi, etc.

Gallicum vero Luxe. Pellitii genus, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 238: Six milliers de Luxe, etc. Lynx.