Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MACHINA

MACHINA, Liber Poenitent. Gregorii III. PP. cap. 26: Qui in Machinis daemonibus immolaverit, secundum canonicam institutionem, 10. annos poeniteat. At aliter legitur apud Cumeanum Abbatem de Mensura poenitentiarum cap. 7: Qui immolat daemonibus in minimis, uno anno poeniteat, qui in magnis, decem. Vide Sortes Sanctorum, in Sors.