Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MACULA

MACULA, Praestatio agraria, sic dicta quod agri qui hujusmodi praestatione gravantur, inquinati et commaculati quodammodo sint; ejusdem proinde notionis et originis atque Tasca. Vide in hac voce. Regestum 2. Philippi Pulcri Reg. Franc. num. 132: Super capitagio, manumortua, maritagio, seu super alia quacumque Macula seu redibitione servili non molestabimus in futurum. Maailles des tavernes, praestatio pecuniaria a cauponibus persoluta, in Charta ann. 1287. ex Chartul. Domus Dei Pontisar.