Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MACULA

MACULA,² et Macla, Hama thoracis, nostris Maille. Joanni de Janua: Macula, squamma loricae. Maille de hauberjon, ou de roiz, in Gloss. Lat. Gall. Sangerman. Will. Brito lib. 11. Philippid. pag. 232:   ..... Inter Pectus et ora fidit Maculas thoracis. Et infra: Restitit uncino Maculis haerente plicatis.

Macla. Nicolaus de Braia in Ludov. VIII: Nexilibus Maclis vestis distincta novatur. Fridericus II. lib. 2. de Venat. cap. 37: Habeantur duo annuli seu Maclae loricarum, etc.

Maculae Catenarum. Gregorius Turon. de Vitis Patr. cap. 8: Aspicit confractas compedes, desumptasque Maculas catenarum, quae culpabilium vel astrinxerant colla, vel suras attriverant.

Sunt etiam Maculae, plagae retium. Gloss. Gr. Lat.: Στάλιϰες, τῶν διϰτύων αἱ στάσεις, hae plagae. Glossae MSS. ad Prudentium: Maculae, internodia, i. aperturae retis. Cicero in Verrem 7: Reticulumque ad nares sibi admovebat, tenuissimo lino, minutis Maculis, plenum rosae. Stat. lib. 2. Thebaïd. Qualis ubi audito venantum murmure tigris Horruit in Maculas. Walafridus Strabus de Vita S. Galli lib. 1. cap. 12: Deinde mittentes in gurgitem rete, ceperunt pisces quantum volebant, et dum pisces de Maculis lini absolvunt, audiunt in summitate montis voces, etc. Statutum Philippi Reg. Franc. ann. 1293. de fluviis, de aquis pro salvatione piscium, ex tabul. Monast. S. Quintini in insula: Premierement nous voulons, que tous les engiens desquels l'on peschera doresenavant, et seront faits de fil, soient faits, à nostre Maclle, c'est à sçavoir, à la largeur d'un Parisi du tranchant chascune Maille, et pourront estre faits plus larges pour prendre les gros poissons. Hinc Macula regis, in Charta ann. 1295. ibid. pag. 16: Pronuntiamus, quod dicta vervilia, quibus eis piscari licebit, non habeant in corpore ultra quinquaginta maculas ad Maculam regis, et 60. maculas in collo: macula autem colli vervilli ultra 16. vias macularum non contineat.

Hinc Mailhé et Mailhu, maculis seu hamis contextus, in Poem. Alex. MS. part. 2: Et férir des espées as bons haubers Mailhus... Targes froissier et fendre haubers menus et Mailhez. Hinc Resmailler, Maculas restituere, reparare, in Stat. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 205: A grant peine sauroient ilz restouper ne Resmailler un trou estant en ung haubergon.