Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MACULO

MACULO, (MACULARE) Vulnerare, vel vulnerando deformare. Lex Aleman. tit. 61. § 1: Si superior palpebra Maculata fuerit, ut claudi non possit. Tit. 63. § 1: Si labium superius alicujus ita Maculaverit, ut dentes appareant, etc. Adde Legem Bajw. tit. 3. cap. 1. § 21. 23.

Maculare uxorem aut filiam domini, stupro scilicet polluere, in Capit. 2. ann. 813. cap. 16. Vide, Cucurbitare.