Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGISTER

MAGISTER,³ nude pro Magistro officiorum, in l. 4. Cod. Th. de Primicerio et Notar. (6, 10.)

Magistri, qui vulgo Doctores in Theologica, vel alia Facultate. Passim.

Magister Admissionum, Qui introducendis ad Imperatorem hominibus praefecti sunt. Vide Admissionales.

Magister Arbalestariorum. Vide Arbalestarius.

Magister Armorum, apud Ammianum lib. 15. Officialis Magistri militum, qui numerorum rationes tractabat, unde idem qui Numerarius. Ita Henricus Valesius, ubi plura, pag. 84. Interdum apud eumdem Ammianum et alios pro Magistro militum sumitur, ut idem observat pag. 108. Vide Jacobum Gothofredum ad l. 7. Cod. Th. de Re militari. (7, 1.)

Magister Arrestorum, Maître des Arrêts, in Curia Dalphinali, idem qui Magister Rationalis, ad quem Hospitii Dalphinalis rationes conficere pertinebat. Computum ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 273: De quibus omnibus pecuniae quantitatibus praedictus Thesaurarius petit collationem fieri cum quaterno arrestorum facto per Mag. Nicolaum de Aveyllino Magistrum Arrestorum tunc temporis, etc. Infra idem Aveyllinus Magister Rationalis dicitur.

Magister in Artibus, apud Nicolaum Trivettum ann. 1253. qui vulgo nostris Maistre és Arts, in Academiis. Epitaphium Thomae Abbatis S. Andreae Vercellensis: Artibus in cunctis liberalibus, atque Magister In Hierarchia, nunc arca clauditur ista. Vide Statuta Academiae Parisiensis.

Magister Asciae, Carpentarius, Faber lignarius, Gall. Maître de hache, Charpentier. Statuta Massil. lib. 2. cap. 34. cui titulus: De calafatis et Magistris Asciae quantum debeant accipere, per pan e beoure. Decernimus, quod Magistri seu Carpentarii daissa, etc.

Magister Aulae Imperialis, dicitur AEtherius quidam sub Carolo M. in Chron. S. Vincentii de Vulturno pag. 676. Idem forte qui Magister officiorum apud Latinos, aut Curopalata sub CPolitanis Imperatoribus.

Magister Aulae Abbatis seu Monasterii. Charta Guillelmi Abb. Floriac. ann. 1316. ex Tabular. ejusdem loci: Praesentibus religiosis viris... Stephano Guerefaus Magistro Aulae ejusdem monasterii, etc. Cujus quidem officium ex Libro de modo loquendi per signa expiscari licet: Pro signo Granatarii Conventus, sive Magistri Aulae domini Abbatis simula cum ambabus manibus connexis quasi alicui vasi advenam infundere velis ad molendinum; modo tamen idem fuerit officium Magistri Aulae Abbatis quod Magistri Aulae Monasterii; hic quippe non alius mihi videtur ab eo cui hospitum excipiendorum cura demandata erat; illum vero rei annonariae Abbatis praefectum fuisse existimo.

Magister Botellerius, Archipincerna, dignitas in Curia Dalphin. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 393: Item, ordinamus unum scutiferum idoneum, qui sit Magister Botellerius.... praefatus Magister Botellerius sit cum omni solertia diligens bona vina perquirere pro pretio, quo poterit meliori. Vide Butta 3. et infra Magister Pincernarum.

Magister Caementariorum, Qui caementariis praeerat atque aedificia reparanda curabat. S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 22: Pro signo Magistri Caementariorum, praemisso generali, pugnum super pugnum pone vicissim, quasi simules construentes murum.

Magister Caeremoniarum, Vox nota. Concil. Mexicanum ann. 1585. inter Hispan. tom. 4. pag. 355: Magistri autem Caeremoniarum officium erit, tam assistentes choro quam altari ministros officii sui admonere, ut in eo unusquisque caeremoniarum ritum observet.

Magister Camerarius, Idem qui Magister Cubiculariorum. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. ann. 393: Item ordinamus unum Magistrum Camerarium cum uno alio Camerario ejus socio, qui habeant duos bonos equos, et portet eorum quilibet malam trossam cum lecto nostro, et aliis opportunis. Infra pag. 393: Item, dicti Magistri Camerarius et socius, raubas et armaturas ac Camerae vasa argentea, aliaque bona mobilia.... diligenter custodiant.

Magister Cantorum in Ecclesia Mediolanensi, in Charta Robaldi Archiep. Mediolan. ann. 1144. apud Ughell. in Append. tom. 4. Praecentor.

Magister Capellae, Qui caeteris Capellanis praeest. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 392: Magistro dictae Capellae obediant et intendant. Vide Capellani.

Magister Census, sub dispositione Praefecti urbis, in Notitia Imperii, cujus mentio in Cod. Vide Pancirollum.

Magister Chori. Ego Willelmus Criveus, Magister Chori, rogatus a testatore, interfui. (Test. Duranni Tymotei, Lugdun. 1245, mus. arch. dep. p. 145.)

Magister Christianitatis, appellatur Patriarcha Jerosolymitanus, in Charta Almer. comit. Ascalon. ann. 1157. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1473: Concedo eisdem (Pisanis) locum unum ad fabricandum sibi in eo ecclesiam; si tamen dominus ac Magister Christianitatis patriarcha hoc ipsis concesserit.

Magister Civium, primus AEdilium, Germanis Burgermeister. Vide Eichhorn. Histor. Jur. German. § 243. Charta Friderici II. Imper. ann. 1232. apud Browerum lib. 15. Annal. Trevir.: Revocamus in irritum, et cassamus in omni oppido Alemanniae Communia, Consilia, Magistros Civium seu Rectores, vel alios quoscunque Officiales. Levoldus Northowius in Chronico Markano ann. 1320: Andreas Magister civium volebat occidere Scabinos. Occurrit praeterea in Privilegiis Academiae Viennensis in Austria Rubr. 38. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 262. apud Maximilianum Henric. in Apolog. pag. 12. 21. etc.

Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 152: Comme feu Laurens Lambert bouchier bourgois de Liege eust à son vivant esté Maistre de la cité de Liege qui est moult grant et notable office, et tel que quelconque personne qui ait ledit office, il a en partie le gouvernement de tout le païs de l'éveschié de Liege. Sed et ipsi aediles, Magistri civium appellantur, in Charta ann. 1454. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 138.

Magister Closi, Gall. Maistre du Clos, Officium in foresta regia, forte illius, qui defensae potissimum invigilabat, in Stat. ann. 1376. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 220. art. 3. et 13.

Magistri Communiae, Quibus jus communiae servandum et defendendum committitur. Charta commun. Mechlin. ann. 1308. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1422: Villa Machliniensis de cetero habeat in perpetuum communiam, duos Magistros communiae... Magistri communiae potestatem habebunt jus communitatis servandi, et eorum injuriam defendendi, in his quae ad jus commune pertinent, ubi et a quibus injuriam eis contigerit irrogari. Vulgo Majores Communiae, iidem qui supra Magistri Civium.

Magister Conversorum, Officium monasticum, conversis praepositus. Chartam Bereng. abb. Bolb. ann. 1246. in Reg. feud. senescal. Carcass. etc. fol. 297. v°.: Subscribit Petrus Bellus-homo Magister conversorum. Vide supra in Conversio.

Magister Coquinae, Coquorum praefectus. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 393: Item, ordinamus unum fidelem et probum scutifferum, qui sit Magister Coquinae... Item, sit Magister Coquinae sollicitus scire diebus singulis in horis convenientibus nostram supra comedendis ferculis voluntatem, ut si forte esset fiendum convivium, honor noster in talibus reservetur, et etiam possimus disponere quomodo cibaria nostra parentur. Item, quo advertat et praesentialiter videat diebus singulis carnes crudas truncari et scindi, antequam poni debeant ad coquendum, ita quod in dretectorio per consequens revideat, ne per coquos vel alios de coquina fraus committatur. Vide Coquus.

Lit. remiss. ann. 1369. in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 339: Raulin Boudart escuier et Maistre en la cuisine de nostre très cher seigneur et pere, etc.

Magister Coquus, inferior Magistro Coquinae. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin, pag. 394: Item, ordinamus in coquina nostra duos Magistros Coquos... Item, ipsos Magistros Coquos praecipimus debere Magistro nostri Hospitii et Magistro coquinae nostrae in omnibus obedire.

Magister Cubiculariorum, Qui Cubiculariis Regiis praeerat, apud Monachum Sangallensem lib. 2. de Rebus Caroli M. cap. 9. et Wipponem in Vita Conradi Salici pag. 428.

Magistri Curiae, Qui vulgo nunc Consiliarii Parlamenti. Regestum Parl. B. fol. 77: In Curia D. Regis, in Parlamento, coram Magistris ipsius Curiae. Occurrit ibi non semel.

Magister Curiae, Officium Monasticum. Charta ann. 1347. tom. 2. Rer. Mogunt, pag. 769: Convocatis et congregatis ad invicem... honestis et religiosis viris, dominis Emerchone Priore... Godelmanno de Lorche, Brunone Magistro Curiae, Heinrico dicto Albach... monachis conventualibus et capitularibus monasterii S. Albani. Idem videtur qui supra Magister aulae.

Magister Custos. Bern. Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 74: Ipsum secundum signum... longius pulsari debet... ut omnes possint de omnibus officinis ad Horae principium convenire, et Magister Custos, per consuetudinem debet ipsum pulsare, aut talem rogare, qui bene sciat facere. Idem haud dubie qui apud eumdem Bern. cap. 51. Major et principalis Ecclesiae custos dicitur: Ut de Principali Ecclesiae Custode, qui vulgo Sacrista, dignius vero et honorabilius Apocrisiarius vocatur, etc. Vide, Custos.

Magister Diluvii, Qui aquis et earum aggeribus praeest. Vide supra Diluvii Magister.

Magistri Dispositionum. Vide Dispositiones.

Magister in Divinitate, Theologus, in Charta ann. 1365. Vide Divinus 2.

Magistri Domorum Abbatis, Qui villas Abbatis et praedia administrabant. Charta ann. 1366. ex Tabul. S. Crucis de Talemundo: Tenebitur (Aquarius) providere flocos seu habitus nobis dicto Abbati et successoribus nostris ac singulis monachis et religiosis monasterii nostri ante dicti, ac etiam Magistris seu administratoribus domorum Abbatis videlicet de Mongeria, de Martineria, de S. Maximo ac de Pessoleria, aut aliarum domorum. Ibidem non semel occurrit.

Magister Ecclesiae, Idem qui supra Magister Custos. Charta Frederici Colon. Archiep. ann. 1128. tom. 3. novae Gall. Christ. inter Instr. col. 164: Ea propter materiam dissensionis, et discissionis resecare volentes, subministrante nobis fratre Wibaldo Stabulensis Ecclesiae Magistro atque portario.

Magister Ensiludii, Lanistarum praefectus, Gall. Maître d'escrime. Charta ann. 1455: Jean Taillecourt Maistre joueur de l'espée à deux mains et du boucler, cognut... que pour la grant industrie, habileté et science qu'il a trouvé en la personne de Jehan de Beaugrant, demourant à présent à Chosy, touchant lesdiz jeux, et pour le bon rapport qui fait lui a esté de la personne dudit de Beaugrant par Jehan Perchel prévost desdiz jeux,... et autre du serement desdiz jeux, lesquels lui ont tesmoigné que icellui de Beaugrant est expert et suffisant pour estre passé prévost desdiz jeux. Pour ces causes ledit Jehan Taillecourt a fait, créé et institué ledit Jehan de Beaugrant prévost desdiz jeux de l'espée à deux mains et du boucler, et lui a donné povoir et auctorité de tenir escolles desdiz jeux par tous lieux en ce royaume, et montrer et enseigner lesdiz jeux à tous hommes qui les vouldroient apprendre; en requérant par icellui Taillecourt à tous seigneurs, capitaines et gardes de villes, citez, chastels et autres lieux et à tous les maistres dudit mestier que audit de Beaugrant ils souffrent et lessent tenir ses escolles partout où mestier sera, et lui prestent et donnent conseil, confort... par ainsi que ledit prévost a promis qu'il tiendra, gardera et observera à son povoir les ordonnances faites sur lesdiz jeux, etc. Vide supra Ensiludium.

Magister Epistolarum, sub dispositione Praefecti Praetorio, legationes Civitatum, consultationes, et preces tractat, ut est in Notitia Imp.

Magister Epistolarum Graecarum, qui eas Epistolas, quae Graece solent emitti, aut ipse dictat, aut Graece dictatas, transfert in Latinum. Notit. Imper. Vide Pancirollum.

Magister Escuderiae, Curator seu Praefectus equorum. Charta ann. 1337. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 334: Sitque unus ex dictis Scutiferis forrerius, et alius Magister Escuderiae seu marescaliae suae. Vide Marescalcus.

Magister Fidelium, Qui et Magister oblationum, dicitur is penes quem erat dispositio piarum fundationum et donationum. Vide Histor. Fuldens. pag. 54. et supra Fideliator.

Magister Forrerius. Designator hospitiorum, metator, Fourrier. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 395: Magister Forrerius supradictus habere in scriptis studeat... omnia nomina personarum de nostro Hospitio retentarum, et cum contingeret nos ad aliquas partes accedere, nostrum principaliter procuret Hospitium, quod lectis ac lignis et palleis muniat, sicut decet. Item, subsequenter designet et eligat alia Hospitia pro nostris gentibus et familiaribus secundum conditionem, qualitatem et decentiam personarum.

Magister Fructuarius. Hujus officium ita describitur in Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 394: Item, ordinamus unum scutifferum pro fructuaria... Et quia dictum officium magnam requirit sollicitudinem, advertat dictus Magister Fructuarius, quod torchias et candelas diligenter custodiat, et nulli eas librare praesumat, nisi de nostro vel Magistri Hospitii nostri mandato. Item, advertat quolibet vespere quibus tradit torchias, et in suo memoriali transcribat, ut sciat de mane, de quibus requirere illas debeat. Item, die qualibet in arrestatione expensarum Hospitii, resignet Thesaurariis caudas seu residuum torchiarum consumptarum.

Magistri Gardae. Vide Magister Monetarum.

Magister Garnisionum, Maistre des Garnisons, in Edicto Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 28. Qui iis quae ad muniendam urbem necessaria sunt invigilat. Vide, Garnire.

Magister Generalis aquarum et forestarum regis in toto regno Franciae inscribitur Robertus de Cocetelez armiger, in Lit. ann. 1357. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 447. nunc Grand-Maître des eaux et forêts. Vide infra Magistria 2.

Magistri Generales Monetarum, in Lit. ann. 1371. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 402.

Magister Gentium, Sic Apostolus Paulus per antonomasiam, quemadmodum et Doctor et Apostolus Gentium, vocatur, quod ad Gentes erudiendas Christoque subjiciendas potissimum missus fuerit. Libellus Episc. Italiae contra Elipandum tom. 3. Conc. Hispan. pag. 98: Parvipendentes Magistri Gentium prohibitionem dicentis: Nolite adulterare verbum Dei.

Magister Graecorum dictus Origenes ab Amalar. Fortunato cap. 21. de Ord. antiph.

Magister Grammaticae, Dignitas in ecclesia Barchinonensi, cujus officium sic describitur in Constit. capitul. ejusd. eccl. ann. 1423. rubr. 11. ex Cod. reg. 4332: Magister grammaticae non solum lectiones grammaticae et logicae, ac alias assuetas in scolis legat; sed etiam diebus Dominicis et festivis, maxime praecipuis, lecturam et accentum legentium in choro dictae sedis corrigat et emendet.

Magister Grangiae, Officium in monasteriis Ordinis praesertim Cisterc. Qui villam seu praedium aliud curat. Charta ann. 1174. apud Miraeum tom. 1. pag. 192: Si quando pro communi terrarum utilitate... jussum fuerit fossata renovari, et hoc ipsum Magistro Grangiae nuntiatum fuerit, etc. Regula Conversorum Ord. Cisterc. cap. 8. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1649: Magister Grangiae cum duobus tantum fratribus colloqui potest. Et cap. 9: Nullam equitaturam habet Magister Grangiae, sed cum ad Abbatiam venit, quasi unus ex aliis graditur super pedes suos. Vide Grangia in Granea.

Magister Haereticorum, Idem qui Inquisitor fidei. Reg. arestor. parlam. Paris. ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 45. r°: Se le Maistre des héreges requiert au juge lay qu'il prengne aucun pour ce qu'il a mespris contre la foy, si comme il dit, le juge lay n'y doit pas obéir, se l'official ne rescript avec lui. Vide Chart. ann. 1247. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 594.

Magister Hospitalis S. Joannis Hierosolymit. ejusdem Ordinis primarius Magister, cujusmodi dignitatis insignia praecipua fuere zona et marsupium. In Bulla Alexandri III. PP. ann. 1172. fit mentio E. quondam Magistri Hospitalis, qui eidem Magisterio renunciavit, zona cum marsupio, clavi, et sigillo resignata. In Chartul. Manoscensi.

Magister Hospitii, Praecipuus Palatii Dalphinalis minister. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 392: Item, ad honorificum et expediens regimen nostri Hospitii, unum idoneum fidelem ac probum Militem ordinamus, qui sit Magister Hospitii, cum meri et mixti imperii potestate, cui omnes gentes et officiales ejusdem Hospitii subjaceant et obediant tanquam nobis, et qui de consilio judicis ordinandi per nos, in eodem Hospitio faciat de illis justitiae complementum, Cancellario, capellanis, notariis et clericis, ac Consiliariis dumtaxat exceptis, quorum punitionem seu correctionem nobis specialiter reservamus. Apud nostros vero Magistri Hospitii Regis dicebantur olim, quos nunc Libellorum supplicum Magistros vocamus. Vide Spicileg. Acher. tom. 9. pag. 326.

Magister Hubarum, Dignitas quaedam in Austriae Ducatu. Vide Huba.

Magister Infantum, in Coenobiis, qui infantibus ac pueris, quos Nutritos vocabant, praeerat. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 462: Ad infantum Magisterium... promovit. Candidus Monachus in Vita Eigilis Abbatis Fuldensis cap. 21: ... Et ipse simul infantum doctor honestus. Adde cap. 22. Vide Oblatus.

Magister Infirmarius, Cui in monasteriis infirmorum cura incumbit. Regula Conversorum Ord. Cisterc. cap. 5. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1649: Magister Infirmarius in coquina sua cum omnibus solatiis loquatur, stans et sedens.

Magister Ingeniorum, Machinator, nostris Ingenieur. Computum ann. 1334. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 51: Pro expensis Johannis Morelli Magistri Ingeniorum missi apud Goncelinum ex parte D. Dalphini, pro aliquibus mayeriis capiendis ad opus machinarum.

Mestre des engins, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 177. v°.

Magister Judex. De hoc Magistratu consule Constit. Siculas lib. 1. tit. 37. et Ammiratum in Familiis Neap. tom. 1. pag. 165.

Magistri Jurati, Iidem videntur qui nostris Jurats, urbium alicubi Magistratus. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Regum apud Murator. tom. 8. col. 609: Legem ponit (Rex Carolus) regnicolis, novosque secretarios.... Magistros Juratos, bajulos, judices, etc. Vide in Juratus.

Magister Justitiarius, Praecipuus Judex in aula Regum Siciliae, in quorum palatio commorabatur, ibi de rebus majoris momenti jus dicebat, Comitis Palatii vicem fungens. Fridericus Imp. in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 57: Statuimus, ut magnae Curiae nostrae Magister Justitiarius nobiscum in Curia commoretur, cui quatuor Judices volumus assistere: et ut Magister Justitiarius Curiae nostrae supradictus de crimine laesae Majestatis nostrae, et de feudis quaternis, et de quarta parte ipsorum feudorum, et de appellationibus ordinariorum, seu delegatorum nostrorum ad Curiam nostram interjectis, et de quaestionibus nostrorum Curialium, qui immediate nobis assistunt, etc. causas audiat, et justitia mediante decidat, etc. Adde tit. 38. 39. 40. etc.

Nec minor erat in Dalphinatu Magistri Justitiarii dignitas et jurisdictio, quippe qui lites supremo dirimeret judicio, nec ab ejus sententia nisi ad Dalphinum esset appellationi locus. Litterae Humberti II. Dalphin. ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 566: Imprimis volumus quod non tenearis obedire alicui, nisi Magistris Hospitii nostri, qui de commissis, vel committendis per te possint et debeant te corrigere, et punire, a quorum cognitione valeas ad Magistrum Justitiarium appellare, et a cognitione Magistri Justitiarii habeas ad nos reversum. Idem haud dubie qui Major Judex dicitur in Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. ibid. pag. 398. et 399: Ordinamus in Hospitio et in comitiva nostra continue deputari unum doctorem seu jurisperitum sollempnem qui sit Major Judex Dalphinalis Hospitii et totius Dalphinatus, qui nobis semper assideat. Caetera quae ad ejus dignitatem jurisdictionemve spectant ibidem fuse proponuntur. Nec ab eo denique distinctum existimo qui Judex Appellationum et nullitatum totius Dalphinatus vocabatur. Vide in Judex.

Magister Justigerius, in Apulia, idem qui Magister Justitiarius. Chron. Estense ann. 1345. apud Murator. tom. 15. col. 423: Tunc admiralius et comes assignaverunt et recommendaverunt dictos proditores comiti Novello, Magistro Justigerio, et fecerunt aperiri portas a latere maris.

Magister Lapidum, Caementarius, Maître Maçon. Statuta Arelat. MSS. art. 132: Eligantur tres viri, quorum unus sit Magister Lapidum, quorum arbitrio et cognitione diffiniantur lites parietum et stillicidiorum. Statuta Massil. lib. 1. cap. 34: Statuimus... quod Consules, seu rector teneantur eligi facere, cum eligentur caeteri officiales, tres Magistros Lapidis bonos et legales, quorum arbitrio terminentur et sopiantur quaestiones omnes quae in civitate Massiliae, vel ejus suburbiis orientur inter cives Massiliae occasione parietum communium factorum.

Magister Legis apud Judaeos, qui alios Legem docebat. Privil. Judaeor. ann. 1360. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 492. art. 3: Nous à la relacion de deux des Maistres de la Loy desdis Juys et de quatre autres Juys, que il auront esleuz ad ce, le bannirons du royaume, etc.

Magistri Legum, aliis Legum Doctores dicti, qui in judiciis publicis advocati considebant. Vide Adrevaldum de Miracul. S. Benedicti cap. 20.

Magister Libellorum, Cognitiones et preces tractat, in Notitia Imp. hinc dictus Magister Libellorum et Cognitionum sacrarum, in veteri Inscript.

Magistri Lineae Vestis, Magistri privatae, sub dispositione Comitis sacrarum largitionum in Notitia Imperii. Priores linteariis et linifionibus, lintea, mappas, mantilia, et ejusmodi facientibus praeerant. Magistri linteae vestis, in leg. Privatae, Cod. de Murilegulis, (11, 8.) ubi et privatae vestis Magistrorum perinde mentio est.

Magister Machinarum, Magistris ingeniorum praefectus, qui machinas bellicas curabat, nostris Grand-Maître de l'Artillerie. Charta ann. 1343. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 50: Praeterea concessit D. Dalphinus praedicto domino Joanni et haeredibus et successoribus suis, quod ipsi sunt perpetuo Magistri Machinarum, et Machinatorum exercituum Dalphinalium quorumcumque.

Magister Major, Praecipuus inter Magistros, qui in monasteriis infantibus ac pueris educandis atque erudiendis praeerant. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 27: Cum sedent (pueri) in scholis, nullus Magistrorum debet inde exire sine licentia Majoris Magistri, nisi pro sola necessitate corporis, nisi ad aliquod ecclesiae, sive refectorii servitium sit scriptus in tabula. Nullus unquam faciet eis signum, nec etiam Magister Major nisi raro, et valde necessarium.

Magister Major, Vir nobilis et illustris. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 309: A laquelle feste survint un varlet,... lequel faisoit porter une espée apres lui, comme un grant Maistre.

Magister Maranchiarum. Cui cura erat absentium nomina in albo pungere: officium ecclesiasticum. Formula juramenti quod praestabat qui ad hoc officium eligebatur, in veteri Chartul. Eccl. Ambian.: Ego N. electus in officium distributoris et Magistri Maranchiarum hujus universitatis (Capellanorum) promitto... insuper defectus et Marancias si quas noverim commissas scripto denuntiare. Vide Marancia.

Magister Marescaliae, Idem qui Escuderiae. Vide supra.

Magister Massariorum, Major villicus, qui regiis villis praeest, caeterisque minoribus missariis, cujus munus et officium describitur apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 66. Magister Massarius, in Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 585. Vide Massaritia.

Magister Memoriae, Magistratus, qui annotationes omnes, id est, breves Principis manu subscriptos dictat, emittit, et precibus respondet, ut est in Notitia Imperii. Magister scriniorum memoriae, Epistolarum, libellorum Graecorum, sub dispositione Praefecti Praetorio, ibidem. Benevolus, qui apud Gaudentium Episc. Brixiensem in Praef. Magister memoriae, a Rufino lib. 2. Hist. Eccl. cap. 16. Memoriae scriniis praesidens appellatur. In Epistola Justiniani ad Hormisdam PP. post. Epist. 17. Magister scrinii memoriae habetur. Idem Benevolus apud Sozomenum lib. 7, cap. 13. ἐπὶ τοῖς γραμματεῦσι τῶν θεσμῶν τότε τεταγμένος fuisse dicitur. Ita apud Petrum Patricium in Excerptis legationum, ἀντιγραφεὺς τῆς μνήμης, idem qui Magister memoriae. Scholiastes Juliani Antecess. in cap. 64: Quatuor sunt scrinia: palatinum, quod dicitur libellorum: secundum memoriae: tertium dispositionum: quartum epistolarum; unde et quatuor antigrafei sunt. Occurrit non semel in vett. Inscript. apud Ammian. lib. 15. 27. 29. ubi Magisterium memoria dicitur ea dignitas pag. 394. et alios. Vide Glossar. med. Graecit. in Μεμόριον col. 904.

Magister Mensae Regiae, apud Monach. Sangall. de factis Carol. M. lib. 2. cap. 6.

Magister Militiae Christi. Sic S. Bernardus Hugonem Templariorum Ordinis Magistrum et Institutorem compellat in Exhort. ad Milites templi tom. 1. edit. Mabill. pag. 543: Hugoni militi Christi et Magistro Militiae Christi, Bernardus Clarae-vallis solo nomine Abbas, bonum certamen certare.

Magister Militum, Qui copiis militaribus praeerat. Magister Romanae militiae, Victori Tunnensi, Magister militum ordinarius, apud eumdem. Scribit Zozimus lib. 2. Constantinum M. a Praefectis Praetorio imperium militare transtulisse ad Magistros militum, quorum alter equitibus, alter peditibus praeerat: Στρατηλάτας τὸν μὲν ἵππου, τὸν δὲ τῶν πεζῶν, εἰς τούτους τε τὴν ἐξουσίαν τῶν τάττειν στρατιώτας, ϰαὶ τιμωρεῖσθαι τας ἁμαρτάνοντας μεταθεὶς, παρείλετο ϰαὶ ταύτης τοὺς ὑπάρχους τῆς αὐθεντίας. Horum postmodum numerum Theodosius auxit, ut idem testatur lib. 4. στρατηλάται Graecis Scriptoribus passim. Glossae vett. Στρατηλάτης, Magister militum. Hi posteriori aevo στρατοπεδάρχαι dicti. Magistrorum militum, ut copiis militaribus praefectorum, mentio etiam apud recentiores: in Annalibus Francorum Metensib. ann. 823. apud Ordericum Vital. lib. 11. pag. 809. etc. Quae quidem dignitas, Magisterium militare, dicitur S. Ambrosio lib. 2. Epist. 15. et Sidonio lib. 1. Epist. 3. Militaris magisteria, leg. 1. C. de Praepos. sacri cubic. (12, 5.) Magisteria militum potestas, leg. ult. Cod. Theod. de Metatis. (7, 8.) Magisteria in praesenti potestas, in Notitia Imperii. Magisteria, nude in Novella 4. Theodosii et Valentin.

Magister Utriusque Militiae, Qui peditibus et equitibus praeerat. Apud Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 6: Felix militiae sumpsit devota Jovinus Cingula, virtutum culmen provectus in altum, Bisque datus meritis equitum peditumque Magister Extulit aeternum saeclorum in saecula nomen. Vide Sirmondum ad Ennodium lib. 1. Epist. 24.

Magister Militum Praesentalis. Vide, Praesens.

Magister Equitum, qui Magister equestris militiae interdum Ammiano lib. 25. qui Equitatui, ut

Magister Peditum, Qui peditatui praeerat. De utroque passim Scriptores.

Magister Militiae Lotharingiae, in Triumpho S. Remacli cap. 13.

Magister Militum oppidanorum, apud Priorem Hagustaldensem sub ann. 1138. 1143.

Magistri Militum, dicti potissimum urbis Neapolitanae Praefecti sub Impp. Byzantinis, quibus parebant, apud Joannem VIII. PP. Epist. 36. 40. 50. etc. Petrum Damian. lib. 1. Epist. 9. Anastasium in Leone IV. pag. 185. Paulum Warnefrid. lib. de gest. Langob. cap. 8. et 28. Victorem III. PP. lib. 1. Dial. pag. 29. Leonem Ost. lib. 2. Chron. Casin. cap. 59. 62. Alexandrum Abbat. Celesini Coenobii lib. 1. 2. 3. et 4. Herchembertum in Hist. Longob. cap. 26. 27. 39. et 44. et alios passim. Μαιστρομίλιοι seu μαιστρομίλτοι Annae Comnenae lib. 13. pag. 387. et Constantino Porphyrog. de Adm. Imper. cap. 27. Vide Camillum Peregrinum in tractatu de Finibus Ducatus Beneventani pag. 31. Octavium Bertrannum in Descript. Neap. Julium Caesarem Capaccium in Histor. Neap. lib. 1. et Ughellum tom. 6. 112. qui eorum seriem descripserunt. Adde praeterea Notas nostras ad Alexiadem Annae Comnenae. Sed et Veneti suos habuerunt Magistros Militum. Andreas Dandulus in Chron. MS. ann. 737: Dominicus Leo Magister militum praesidere coepit ann. 737. quia Veneti occiso eorum Duce in novi Ducis electione discordes annualem rectorem sibi praeesse statuerunt, quem Magistrum militiae appellaverunt: Quae quidem dignitas secundum Graecorum usum Tribunatu major super eos et cunctum populum potestatem obtinet. Vide auctorem Squitinii pag. 76. 177. Edit. 1677. et Hieronym. Ghlinum in Annalib. Alexandriae pag. 50. 58. Glossar. med. Graecit. voce Μαιστρομίλιος, col. 845. et voce Στρατηλάται col. 1449. Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. § 105. et 115.

Magister Monetarum, Cudendae monetae Praefectus, cujus sub imperio alii qui Magistri Gardae vocabantur, ea quae ad monetam spectabant, curabant vel per se vel per alios. Ordinat. Humberti II. Dalphini ann. 1340. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 417: Quod dicti Magistri Monetarum teneantur et debeant de jure eorum superius declarato, dare et restituere pro qualibet marcha, quae cudetur in dictis monetis, temporibus eorum, unum denarium Gardis Dalphinalibus ipsarum monetarum, quibus Gardis etiam dictus D. Dalphinus statuit et concessit de jure suo, pro qualibet marcha quae cudetur, unum obolum, sic ut ipsae Gardae tam Magistri quam subrogati ab eisdem Magistris Gardis ipsarum monetarum, tam pro expensis, quam pro salario eorum, pro qualibet marcha tres obolos habeant... Quibus Magistris Gardis omnimodam potestatem alias gardas idoneas, dum vacare non poterint personaliter, ordinandi et ponendi loco eorum dictis monetis tribuit et concessit.

Magister Monialium, Earum institutor et rector. Charta Fulcon. comit. Andegav. ann. 1107. pro prior. Fontis S. Mart. in Cenoman.: Posuimus supradictum donum in manu Radulfi monachi, Magistri monialium, et eum de dono investivimus cum annulo aureo.

Magister Navis, Κυϐερνήτης, in leg. 37. Cod. Th. de Navicul. (13, 5.) etc. Valer. Flaccus lib. 8: Puppe procul summa vigilis post terga Magistri.

Magister Oblationum. Vide Magister fidelium.

Magister Officiorum, Dignitas magna in Palatio Imperatorum, qui praeerat Palatinis et Principis ministris, scholis in palatio militantibus, fabricis et limitaneis ducibus: hujus dignitatis, de qua non semel Scriptores, formulam habet Senator lib. 6. Epist. 6. Rutilius Numatianus: Officiis regerem cum Regia tecta Magister,   Armigerasque pii Principis excubias. Procopio lib. 1. de Bello Persico cap. 8: τῶν ἐν παλατίῳ ταγμάτων ἀρχηγός. Hinc Menandro Protectori in Excerpt. de Legat. τῶν ἐν τῇ αὐλῆ ϰαταλόγων ἡγεμὼν dicitur. De Magistro Officiorum passim Ammianus, et alii, quibus interdum nude Magister, ut Philostorgio lib. 2. cap. 1. lib. 11. cap. 2. Vide Notas ad Alexiadem pag. 245. et Glossar. med. Graecit. col. 843.

Magisteria Dignitas, seu Magistri Officiorum, apud eumdem Senatorem loco laudato, et lib. 9. Epist. 24. Magisterium Palatinum, apud Sidonium lib. 1. Epist. 3. μαγιστερία ἀρχὴ, apud Theophylactum Simocattam lib. 3. cap. 15.

Magister Operis, vel operarum, vulgo Maître de l'oeuvre, Cui operibus publicis vacare incumbit. Erat etiam officium monasticum, ut ex Charta ann. 1347. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 769. discimus: Convocatis et congregatis... honestis et religiosis viris... Herbordo Magistro operis. Vide, Operarius.

Magistri operum Dalphinales, in Stat. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 377.

Magister Ordinis. Charta S. Crucis de Talemundo ann. 1366: Item in una Festorum Sanctae Crucis debet dictus Aquarius ministrare dicto Abbati et gentibus suis generale et pietantiam sicut aliis de Conventu, et quotiescumque Conventus non utetur Carnibus, debet Magister Ordinis serviri et ministrari pro duobus tam in generali quam in pietantia, et tam in prandio quam in coena. Abbas subindicari videtur.

Quis apud monachos ea appellatione designetur, docet Ordinar. MS. S. Petri Aureae-val. ubi de process. SS. Corporis Christi: Magister ordinis, videlicet prior claustralis, etc. Sed et monachi aetate aut professione antiquiores Magistri ordinis nuncupantur ibid.: Tunc prior claustralis et alii Magistri ordinis monasterii, sive antiqui et provecti quatuor ex praedictis accipiant reverenter capsam, sub qua portatur Corpus Jhesu Christi. Vide supra Domini ordinis in Dominus 11.

Magister Ordinis Fidei et Pacis, Ordo militaris institutus contra Albigenses, in Charta ann. 1276. ex Tabul. archiep. Auxit. Vide Ordo fidei in Ordo 6.

Magister in Organo, Qui organa musica pulsat, Gall. Organiste. Charta ann. 1232. in Chartul. Cluniac.: Ego P. Leonis Burgensis, Magister in organo, de mandato et voluntate domini Burgensis episcopi et utriusque supradictarum partium hanc Cartam scripsi. Vide, Organum.

Magister Organorum, Musicae praefectus. Computum ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 280: Pro equo Magistri Organorum flor. 11.

Magister Ostiariorum, Dignitas in aula Regum Francorum: is Ostiariis Palatinis praeerat. In Annal. Eginhardi et Vita Ludovici Pii ann. 822. occurrit Gerungus quidam hac donatus, qui in Epistolis 2. et 4. Frotharii Episcopi Tullensis appellatur summus sacri Palatii Ostiarius: apud Wandelbertum denique lib. de Miracul. S. Goaris cap. 30. Palatii AEdilis. Quae quidem dignitas magna fuit, siquidem in Annalibus Francorum Bertinianis ann. 872. dicitur Carolus Calvus hac cohonestasse Bosonem fratrem uxoris, qui postmodum Provinciae Rex fuit: Bosonem fratrem uxoris Camerarium et Ostiariorum Magistrum constituens, etc. Idem certe videtur qui Curopalata.

Magister, vel Principalis Paedagogus, dictus olim in Academia Parisiensi, qui hodie Principalis Collegii nude appellatur, in Statut. Cardinal. de Tutavilla, apud Stephanum Paschasium lib. 9. Disquisit. Francic. cap. 17.

Magistri Pagorum, apud Siculum Flaccum de Condit. agror. ubi in Codice Palatino ad oram scribi monet Rigaltius, Magistri pagorum Magistrati dicuntur. Gloss. Lat. Graec.: Magister Pagi, ἀμφοδάρχης. Magisterium Pagi, in vet. Inscript. 1007. 7.

Magister Palatii, Idem qui Major domus, in Aula Regum Franc. Godfridus Viterbiensis part. 12. Chronic.: Dum Magistri Palatii omnia reipublicae munera obirent, etc. Pipinus Magister Palatii, qui Regis nomine magna diuturnaque bella gesserat, etc. Charta ann. 1348. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 223: Jehans Sire de Chasteillon, Souverain Maistre de l'Ostel Madame la Reyne de France. Vide plura in voce Major.

Magister Panaterius, Qui officio Panateriae praeerat, nostris Grand Panetier, cujus magna in Palatio Regum Franc. dignitas. Ordinat. domus Dalphini ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 393: Item, unum sufficientem Scutifferum qui sit Magister Panaterius ordinamus... Item procuret et ordinet... fieri facere panem bene coctum et fermentatum ad pretium factum.

Magistri Parlamenti, seu Magistri Curiae Domini Regis Parlamentum ejus tenentium Parisius, in veteribus Arestis, qui hodie Consiliarii Parlamenti. Vide Parlamentum et supra Magistri Curiae.

Magister Patroni Jaugiae, Penes quem exemplar mensurarum servatur, seu qui de mensuris judicat. Lit. ann. 1383. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 319: Comme eust esté ordené... que en nostre ville d'Aucerre avoit quatre Maistres, qui seroient nommez et appellez Maistres du patron de la jauge de laditte ville d'Aucerre, etc. Vide supra Jaugia.

Magister Pavilionum, Tentoriorum praefectus. Ordinat. hospit. reg. ann. 1317. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Croix fol. 71. r°.: Mestre Yves Mestre des paveillons prendra une provende d'avoine, fer et clou, et mengera à court. Charta Phil. V. ann. 1321. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 159: Ivo Briconii Magister Pavillionum nostrorum, etc. Vide Papilio 1. et, Pavilio.

Magister Perrerius, Caementarius, Gall. Maçon. Statutum Johannis Regis Fr. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 78: Item quod dicti Consules Avinioneti, qui nunc sunt et erunt pro tempore, compellere seu compelli facere possint omnes Magistros Perrerios, tegularios et fusterios eorum jurisdictionis, ad operandum in clausuris et aliis edificiis predictis, mediante salario competenti secundum taxationem legitimam Consulum predictorum.

Magister Pincernarum, dignitas in Regum nostrorum Palatio, in Annal. Francor. Loisellianis ann. 781. Chartam Philippi Regis Franc. anni. 1065. subscribit Adam Pincerna magister, in Hist. S. Martini de Campis pag. 17. aliam ann. 1075. apud Chiffletium in Tornutio pag. 325. Erveus Magister Pincernarum. Eadem dignitas in aula Hungarica, in Charta Belae Regis ann. 1251. Magister Pincerna, in Charta Gallica ann. 1067. tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 296. Iso Magister in Gloss. ad Prudent. Hymn. 6. Cathemer.: Quorum reversus unus, Dat poculum tyranno: Magister Pincernarum. Vide Archipincerna, et Butta 3.

Magister Pontenarius, Gallice Maître Pontonnier: Concedimus etiam Stephano de Artiges quod sit Magister Pontenarius ibidem (Agenni) vita sua. (Litt. Richardi, regis Anglorum, p. 90, ann. 1189).

Magistri Portuum, Vide, Factum pro Officiariis Lugdunensib. ann. 1648. pag. 196. 237. et Menester. Hist. Lugdun. pag. 81.

Magistri Procuratorum, nunc Clientes, appellantur ii, qui causas suas procuratoribus tuendas committunt. Stat. ann. 1367. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 706. art. 8: Que les procureurs ne se chargeront de causes, se ils ne sont bien instruiz et par bonne collation, et sentiront, s'ilz peuvent, quelles preuves leurs Maistres auront, pour les avoir quant mestier sera; et mettront en mémoire, comme dit est, tout le fait de leurs Maistres,... et sauront où leurs Maistres demourront, ou là où ilz les pourront trouver et faire savoir l'estat de leur cause.

Magister Puerorum, Idem qui Infantum, passim apud Bern. Mon. in Ord. Cluniac. praesertim cap. 27. 1. partis.

Magister Quaestorum, in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 36. 58.

Magister Rationalis, Magistratus in Regno Neapolitano, et in Provinciae Comitatu, qui rationibus seu Principis aerario praeerat, litesque ad illud spectantes dijudicabat. Chron. Siciliae ad ann. 1322. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 89: Fredericus Dei gratia Rcx Siciliae nobili Johanni de Claromonte Militi regni Siciliae seniscallo magnae suae curiae, Magistro Rationali, etc. Conventiones Ludovici Regis Siciliae et Hierosol. cum Arelatensibus ann. 1385. ex cod. MS. D. Brunet fol. 11: Domino Raymundo Bernardo Flamigi Milite, legum doctore, magnae regiae curie Magistro Rationali majore et secundarum appellationum Provinciae judice. De hac dignitate pluribus disseruit Scipio Ammiratus leg. 1. de Famil. Neapolit. pag. 44. Camerae rationum meminit Charta ann. 1421. apud Vignerium in Alsatica Geneal. pag. 195. Dignitatis inferioris fuisse videtur qui Regii Hospitii Magister Rationalis inscribitur, in Charta Roberti Regis Siciliae ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 286.

Ejusdem nominis et dignitatis Magistratus instituti in Dalphinatu ab Humberto II. quorum mentio prima occurrit in Computo ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 286: Apud Gratianopolim anno 1334. coram dom. Magistris Rationalibus magnae curiae Dalphinalis computavit Aynardus de Bella-comba, castellanus Cabeoli. Hinc plures exstitisse qui Magistri Rationales vocarentur constat; idem etiam colligitur ex Ordinatione ejusdem Humberti ann. 1340. quo denique mediante anno penes unum nomen illud remanere atque ob rem aliis et gradu et officio illum praeeminere statuit idem Dalphinus. Plura vide tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 286. et seq.

Magister Rationum in regno Aragonensi, idem qui Rationalis. Concil. Dertus. ann. 1429. inter Hispan. tom. 3. pag. 660: Sexta litera patens regia, per quam D. Alphonsus Aragonum Rex illustris declarat Clericos et Ecclesiasticos viros actu in servitio regio non deservientes, nec in pitachio (f. pyctatio) Magistri Rationum domus suae regiae nominatim descriptos... non esse nec haberi debere pro familiaribus.

Magistri Regales, an iidem qui Magistri Hospitii Regis, an vero sic dicti quod a Rege ad rem aliquam dijudicandam delegati ? Iidem videntur atque Magistri curiae vel parlamenti, qui hodie Consiliarii nuncupantur. Judicium Parlamenti ann. 1269. ex Chartul. AB. fol. ult. Monast. S. German. Paris.: Quae inquesta ad ultimum venerabili viro Magistro Galterio Cantori Silvanectensi ad providendum, abbreviandum et rubricandum tradita et assignata, per ipsum Magistrum fuit Magistris Regalibus asportata, et deliberatione habita super ea, pronuntiaverunt dicti Regales dicta die Veneris in pleno Parlamenti consistorio, dictum Abbatem plene et bene probasse et fundasse intentionem suam, et dominum Regem nichil probasse.

Magister Regis. Vide Bajulus 2.

Magister Requestarum Hospitii, Libellorum supplicum Magister, Maître des requêtes de l'hôtel. Litterae Caroli Reg. Franc. ann. 1408. apud Rymer. tom. 8. pag. 566: Magistri Requestarum Hospitii. Vita Jacobi Gelu Archiep. Turon. ab ipso conscripta ad ann. 1402. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1947: Illustrissimus Princeps D. Lud. Dux Aurelianensis me Magistrum Requestarum sui Hospitii retinuit.

Ordinat. Phil. VI. ann. 1345. 15. Febr.: Ordonnons que les Maistres des requestes de nostre hostel, de nostredite compagne et de nosdits enfans n'ayent aucune cognoissance, se ce n'est des personnes de nostre hostel, ou cas que l'on feroit quelques demandes pures personnelles... Nous ordonnons que nulle amende ue soit taxée par eux, se ce n'est en nostre présence, quant nous orrons nos requestes.

Magister Rerum privatarum domus divinae, cui suberant Rationales rerum privatarum, Bastaga privata, Praepositi gregum et stabulorum, Procuratores saltuum, etc. In Notitia Imperii, ubi plura disserit Pancirollus.

Magister Rotae, Militum catervae, quae Rota dicebatur, praefectus. Charta ann. 1468. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 222. col. 1: Mathias D. G. rex Hungariae... fidelibus nostris capitaneis, belliducibus, levatoribusque et sollicitatoribus praesentis exercitus nostri, nec non Magistris rotarum, cunctisque aliis gentibus, equitibus, peditibus, etc. Vide Rota 8. et in Rumpere.

Magister in Sacra Pagina, Theologus doctor, in Conc. Constant. part. 10. cap. 7. pag. 596. Vide supra Divinus 2.

Magister Sacri Palatii summi Pontificis, consuevit esse ex Ordine Praedicatorum, et ordinarie quando fit Consistorium, legit in Palatio publice aliquid in Theologia. Ad hunc spectat ordinare, qui debeat facere sermones in Capella Apostolica, et eorum sermones praevidere, curareque, ut nihil dicatur puritati fidei et gravitati illius loci contrarium, etc. Ceremon. Rom. lib. 3. pag. 319.

Macister Sartor. Maître Tailleur. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 395: Item, ordinamus haberi debere unum Magistrum Sartorem seu Talliatorem, etc.

Magister Scacarii. Vide Scacarium, in Scaci.

Magister Scholariorum. Qui Scholaribus praeerat. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Regum apud Murator. tom. 8. col. 609: Legem ponit (Carolus Rex) regnicolis, novosque Secretarios... Magistros Scholariorum, magistros juratos,... statuit. Vide Scholares.

Magister Scholarum, dignitas in Ecclesiis Cathedralibus, apud Joannem Sarisber. in Epist. non semel, et Joan. de Deo in Poenitentiario lib. 5. cap. 14. qui alias Scholasticus, et Caput Scholae. Vide V. Cl. Jacob. Petitum post Poenitentiale Theodori, pag. 610. Vide Scholasticus. Chart. Willegis. Archiep. Mogunt. ann. 976. apud Guden. Cod. Diplom. 1. pag. 356: Nullus scolaris qui non est canonicus, praeter assensum Magistri scolas ingredi praesumat. Confer Magister Infantum et Magister Major.

Magister Scholarum de cantu, Choristarum puerorum praepositus. Statuta Eccl. Barcinon. ann. 1332. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 612: Volumus etiam quod Magister Scholarum de cantu, non possit ipsam portionem, quae debetur in dictis festivitatibus scholaribus suis, aliquatenus retinere.

Magister Scutiferiae qui fuerit in aula Dalphini ex sequentibus disce. Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. pag. 394: Item, ordinamus unum scutifferum qui sit Magister Scutiferiae.... cujus requirit officium, tempore quo nos equitare contingit, nostrum palafredum habere paratum cum ense, stivalibus, calcaribus et capello, nostrumque deferre mantellum et capellum, nostram sequendo comitivam debeat, etc. Vide Scutiferi.

Magister Secretarius, Idem qui supra Magister custos. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 27: Secretarius Magister dat pueris in manibus tunicas, in festis quae fiunt in cappis.

Magister Servorum, qui eorum curam gerit in domibus magnatum, in Capit. Caroli Magni lib. 4. cap. 32. Dominus.

Magistri Siclarii, apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 277. perperam editum pro Magistri Scholariorum.

Magistri Somerii. Horum officium ita describitur in Ordinat. domus Dalphin. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 393: Item, ordinamus pro camera nostra tres Magistros Somerios et honorabiles sicut decet, quorum unus arma nostra deferat, et reliqui duo raubas et alia arnesia necessaria nobis.

Magister qui Facit les Sots, Joculariae societatis caput. Charta offic. Lemovic. ann. 1340. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 556: Item duos sextarios frumenti censualis cum accaptamento, quos debet gener Magistri qui facit les Sots, ratione cujusdam vineae.

Magister Tavernicorum. Vide Tavernica.

Magister Templi. Vide Templarius.

Magister Testamentorum, Qui lites ad testamenta spectantes dijudicabat. Lit. ann. 1483. in Reg. 209. Chartoph. reg. ch. 286: Pour lequel (testament) acomplir icellui suppliant a esté convenu en la court de l'évesque de Poictiers pardevant son official audit lieu, pardevant le Maistre des Testamens.

Magistri Theologi Facultatis Parisiensis ad octogenarium numerum reducuntur Bulla Innoc. III. PP. ex Chartul. episc. Paris. in Bibl. reg. Cod. 5526. fol. 45. v°: Decens est ut ipsorum (Magistrorum Theologorum) numerositas refrenetur; ne forsitan propter onerosam multitudinem, quae nihil habet onesti, vel vilescat eorum officium, vel minus composite impleatur, cum Deus omnia fecerit in numero, pondere et mensura. Hac consideratione prudenter inducti, auctoritate praesentium firmiter inhibemus, ut Parisius Magistrorum Theologiae numerus octonarium non transcendat, nisi forte multa utilitas et necessitas hoc exposcat. Quod quidem ita posthac visum est: admodum enim excrevit Ecclesiae bono eorum numerus. Sed et hic octogenarium, pro octonarium, legendum censeo. Nihil mutandum. Eo enim tempore magistri dicebantur, vel magistri regentes qui postea Professores. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. tom. 3. cap. 21. § 77. not. i. et passim.

Magistri Valleti appellantur Praecipui inter monetarum operarios, in Lit. remiss. ann. 1361. ex Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 163: Dicti tres Magistri valleti operati fuerant pluries in dicta moneta ad partem.

Magister Venator, Qui regiae venationi praeest, Gall. Grand Veneur. Charta Caroli V. reg. Franc. ann. 1366: Dominus genitor noster confisus ad plenum de probitate dilecti et fidelis Joannis de Meudon militis, Magistri venatoris nostri, aquarumque et forestarum nostrarum, etc. Memor. G. Cam. Comput. Paris. fol. 140. v°. ad ann. 1410: Dominus Guillelmus de Gamachiis miles cambellanus domini regis, ordinatus et stabilitus Magister venator et gubernator veneriae regis, loco Roberti de Franconvilla.

Magister Wardorum, apud Anglos, pupillorum et orphanorum curator. Vide, Justitiarius.

Magister, nude pro Praefectus copiis militaribus, Gall. Capitaine, in Stat. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 659. art. 3.

Magister, Gall. Maître, Medicus nude appellatur, in Poem. de Cléomades Ms.: Lié sont de chou qu'il n'y a Péril et que bien garira: Car li Maistre ainsi dit leur ont.

Unde Mestrie dicitur Ars curandi, in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 438: Quant il (le chirurgien) aperçut que c'estoit maladie non mie curable par nature et par Mestrie et par médecine, etc.

Magister, hoc est Villanus, in Chron. Vulturn. ad ann. 779. apud Murat. tom. 1. part. 2. pag. 363. B. Vide Major.

Magistri, Artifices quidam, quorum ars inter minores artes recensetur, in Stat. ant. Florent. lib. 5. cap. 19. ex Cod. reg. 4621.

Magister, sine addito nuncupatur Carnifex, in Lit. remiss. ann. 1395. ex Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 93: Le Maistre qui estoit venu ès dittes prisons pour exécuter icellui Wastelier, qui estoit condempné, etc. Aliae ann. 1463. in Reg. 199. ch. 315: Maistre Jehan de Tours en son vivant exécuteur de la haulte justice de Thoulouse, etc.

Magister vel Magistra, Gall. La Maistre, appellatur pars aratri, lignum nempe, quo aratrum continetur, vulgo la Haye. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 35: Guillaume Vernis prist audit lieu, où estoit ledit tumbereau, le fer et coultre de une charrue, le vennelier, la Maistre, le tirot et l'esparre qui se tient au vennelier, à quoy on atelle trois chevaux. Maiestre, Magister, pro Maître, in Lit. Phil. VI. reg. Franc. ann. 1346. ex Bibl. reg. Maistire, eadem acceptione, in Vita J. C. Ms.: De Jhesu Crist vostre Maistire, Qui resours est comme boins sire.