Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGISTERIUM

MAGISTERIUM, Jus, dominium. Tabularium S. Vincentii Cenoman.: Gaufridus de Cataglande dedit S. Vincentio de Ecclesia de Nulliaco tale Magisterium quale habebat super presbiterium loci illius, et tertiam partem expleti quod habebat in eadem Ecclesia, id est, tertiam partem annonae et vini et sepulturae, et decimam expleti quod habebat in duobus molendinis.