Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGISTERIUM

MAGISTERIUM,² Artificium, nostris Maistrise. Aggenus de Limitib. agr.: Magisterium suum si vult mensor ostendere; modum concessum fano illi demonstret. Charta Ludovici Junioris Reg. Franc. ann. 1160. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 536: Concessimus ex nunc in perpetuum Theci uxori Yvoni Lachoe Magisterium canatorum... in villa nostra Parisiensi.Magisterium Sacerdotii, apud Suetonium in Caligula et in Domitiano, ἀρχιεροσύνη.

Maistrise, pro Ars, in Chron. S. Dion. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 254: Entre les autres présens li envoia uns hologes de leton, ouvrez par merveilleuse Maistrise. Ubi Annal. Franc. Loisell. ibid. pag. 56: Horologium ex aurichalcho arte mechanica mirifice compositum.