Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGISTERIUM

MAGISTERIUM,⁴ Magistri opus, Ital. Magisterio, eodem sensu. Charta ann. 1349. tom. 2. Hist. Cassin. pag. 545. col. 2: Promiserunt construere tectum totius ecclesiae Cassinensis secundum formam, secundum quam laboratum est tectum ecclesiae Lateranensis de Urbe,... et ipsam ecclesiam et tectum reddere completum, sine defectu aliquo; et in casu quo aliquis in eorum Magisterio appareret, promiserunt resarcire.