Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGISTERIUM

MAGISTERIUM,⁶ Opera, quam subditus domino suo praestare tenetur. Charta ann. 1120. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 1133: Placitum, et guaittam, et albergariam, et alogamentum, et polastrum, et Magisterium. Venerellus cum suo consorte solidos x. dentur feorali; cetera dentur curti, et Magisterium in aedificatione et allogamentum. Infra loco Magisterium, legitur pluries Laborationem et semel Opera. Vide infra Magistratus 7.