Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGISTRO

MAGISTRO, (MAGISTRARE) Docere, regere, moderari. Gerardus in Vita S. Adalhardi saec. 4. Bened. part. 1. pag. 349: Omnis Gallia, quae ejus (Adalhardi) consilio innitebatur, pacata probavit: maxime vero Italia, quae sibi a Carolo fuerat commissa, ut Pippino juniori ad regendum Magistraret, et ad stateram justitiae regnum Italicum informaret. Ibid. pag. 354: Praeterea jubetur etiam omnibus Ecclesiis Magistrare: quibus consilio et prudentia magister, sed discipulus apparet humilitate. Occurrit praeterea apud Aurelium Victorem, Cassianum semel ac iterum, S. Hieronymum Ep. 25. cap. 5. Auctorem de Disciplina Scholarium cap. 2. etc. Vox Festo etiam nota.

Nostris alias Maistrer, Maistrier et Mestroier. Villehard. paragr. 33: Mes je voi que nus ne vos sauroit si gouverner et si Maistrer com ge, que votre sire sui. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 253: Lequel Milet qui à son temps a voulu batre, suppéditer et Maistrier touz les autres du pays. Aliae ann. 1390. in Reg. 139. ch. 145: Comme le suppliant ne povoit Maistrier ledit cheval, etc. Bestiar. Ms.: Icel les femeles Maistroie Et en la plaine et en l'erboie.