Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGNITUDO

MAGNITUDO, Titulus honorarius Regum, et aliorum, apud Ennodium lib. 1. Ep. 4. Marculfum lib. 1. in Capitul. Car. C. tit. 3. cap. 8. tom. 1. Hist. Franc. pag. 869. 882. in Concil. Aquisgran. II. ann. 896. in Praefat. libri 1. ad Pipinum, in Notitia Eccl. Belg. pag. 13. etc. in Epist. 187. 243. Joannis VIII. PP. etc. Vide Brisson. de Formul. pag. 355.

Magnitudines, Privilegia, Praerogativae. Charta Henrici Imp. ann. 1041. in Histor. Pergamensi tom. 3. pag. 420: Ut pro amore Dei sanctae Pergamensi Ecclesiae... nostra regalia, et Magnitudines dignaremur concedere. Alia Friderici I. ann. 1156. ibid. pag. 458: Preterea omnia regalia et Magnitudines de Comitatu Pergamensi, etc.