Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGNUS

MAGNUS, interdum usurpatur Latinis inferioris aevi pro eo, qui statura proceriori et altiori est, ut nostris, Grand. Hinc Ludovicus Rex Franciae, qui vulgo Longus dicitur, semper Magnus cognominatur in veteribus Chartis. Chronicon Monasterii de Fontanis cap. 2: Lambertus quidam Miles Flandrensis, qui dicebatur Magnus respectu cujusdam socii, qui dicebatur Minor Lambertus. Sed et Carolo, primo ex Regibus nostris Imperatori, Magni cognomen inditum a staturae proceritate testatur Egidius Parisiens. MS. lib. 1. Karolini, ubi de Stephano PP.: Augusti quarta Nonarum luce coire Concilium fecit, ad quod cum conjuge Regem, Et cum suscepta de conjuge prole vocavit. Tunc Missam incipiens, quando consedit ad aram, Regificos cultus aptavit utrique parenti, Cum quibus impresso natorum crinibus auro Inter utrumque duos chrismavit vertice fratres, Nominis ejusdem, nisi quod de fratribus alter Dignoscendus erat Karolus cognomine Magni, Corporis ex habitu, meritis cognominis omen, Qui bene Magnus erat, quia sicut corpore supra Illius aetatis primaeve debita magnus, Sic animo majorque fuit virtute futurus. Jam tunc magnus erat cognomine, deinde futurus Magnus divitiis, et fama magnus et actis. Praeter quod solenne satis cognomen alius Gratia, quae nulli plus affuit, addidit usum Nominis, et Karolo fecere karismata nomen. Anonymus de Nominibus Germanorum: Carolus, seu Karolus, haud dubie est illud Saxonicum Kaerle, per ae diphthongum, quam illi semper faciunt a, Italicum. Est autem Kaerle, vir procerae staturae, et grandis corporis, qualem fuisse Carolum Primum scribunt. Quidquid sit de hac vocis origine, constat, Carolum, nude, sua aetate appellatum, itaque sic vocatum in Baptimaste. Smaragdus in Partes Donati cap. 21. de quatuor nominum speciebus: Ergo si placet, sic istae quatuor propriorum nominum species jam hodie apud nos teneantur, ut dicamus praenomen, Imperator, et sit illi proprium dignitatis, quod nulli alio in suo convenit Regno: dicamus Karolus, et sit illi proprium, quod accepit in Baptismo: dicamus Francus, et sit illi appellativum in genere suo: dicamus prudens, et sit illi agnomen appellativum accidens et extrinsecus. Id praeterea constat ex Scriptoribus Vitae ejusdem Caroli.