Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGNUS

MAGNUS,³ f. pro Manus. Acta Episcop. Cenoman. cap. 36. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 345: Guido tamen jugiter pium et liberalem circa suos Canonicos amorem exhibebat et honorem. Nullus enim eorum remanserat, quem non ipse vel ecclesiastica dignitate sublimasset, aut cui Magnum, aut chlamydem variam, seu renonem grisium tribuisset, seu aliud liberalitatis emolumentum providisset. Vide in Manus.