Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MALEDICO

MALEDICO, (MALEDICERE) Papias: Imprecari mala, quod vulgo dicitur Maledicere. Hinc maledictus, vox Christianorum, pro ἐπιϰατάρατος, gliscente Christianismo sensim usurpata a Paganis, ut observat Casaubonus ad Spartianum in Geta. MS.: Pour ceu que cil Maudistrent, quand la trieuve failli, Mi Roiz ne l'aloigna, ne Rou ne la souffri.

Nostris alias Maleoit, pro Maudit, Maledictus. Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 269: O tu fame Maleoite entre toutes autres fames, etc. Ibid. pag. 296: Allez vous Maloit en enfer, qui est appareilliez au dyable et à ses anges. Serm. Mss. ex Bibl. S. Vict. Paris. num. 44. ubi de Cain: Maleoite soit la terre que tu laboreras;... Maleoiz soiez tu sor terre. Maudaasoit, eadem acceptione, in Poem. Garini: Maudaasoit qui le vodra sofrir.

Malichons, pro Maledictio, in Vita J. C. MS.: Je vos di, et s'est vérités, Que la Malichons de la Loy Est revertie desour toy.

Varia maledictionum seu imprecationum genera, quae in Chartis intentari solebant earumdem violatoribus, hic referre haud abs re foret, nisi copiose jam eadem de re egisset Mabillonius lib. 2. Diplom. cap. 8. Adeas itaque licet virum eruditum: ejusmodi formulas, pro uniuscujusque libitu et genio multigenas, Graecis ab antiquo aeque ac Latinis usitatas, privatis quoque et Regibus invenies, iis quidem rarius, quod ipsis sufficiebat regia auctoritas. Exemplis a Mabillonio laudatis unum aut alterum notatu dignum subjiciemus. Charta Regis Athelstani ann. 933. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic.: Si quis autem (quod non optamus) hanc nostram donationem infringere temptaverit, perpessus sit gelidis glaciarum flatibus et malignorum Spirituum; terribiles tormentorum cruciatus evasisse non quiescat, nisi prius inriguis poenitentiae gemitibus, et pura emendatione emendaverit. Alia Eadredi Regis tom. 2. Monast. Anglic. pag. 867: Belial si quis filius Chartam hanc jure meo conscriptam inimicali zelo corrumpere desideraverit, si non dubitet, a cunctis regni mei servientibus, Deo nunc et tunc et usque in sempiternum abdicatum et excommunicatum sine fine cruciandum, unde post mortem a Tartariis raptus ministris, in profundum pestiferae mortis inferni flammigera concludetur in domo, et ibidem in quandam ollam Vulcani, ligatis projicietur membris, quae assidue bulliente pice repleta esse testatur; et a talibus frangentibus seu minuentibus intoleratissime atrociterque, absque ulla misericordia sentitur; nisi hoc ante mortem poenitentiae lamentis emendaverit.

Raro inveniuntur hae imprecationes quibus cartae clauduntur, tertio decimo ineunte saeculo; legitur in carta Rodrigo Veloso, Hispani, an. 1164: Si quis tamen aliquid venerit tam filiis quam etiam aut de nostris propinquis aut extraneis, hunc factum nostrum inrumpere voluerit, sedeat excommunicatus et a fide Christi separatus, cum Judas traditore lugeat in inferno inferiore, amen. (Mus. Arch. dep. p. 81). Legitur quoque de immunitate concessa ecclesiae Beatae Mariae de Aquilone (Locmaria, Finistère, an. 1072): Hanc igitur regiam liberalitatem seu munificentiam si quis amodo et deinceps violare temptaverit, rex idem concessit et constituit illum, quicumque fuerit, a Deo et ecclesia et episcopis qui interfuerunt anathemati subjacere. Diploma Aldefonsi VIII de Castelia (an. 1149) hac imprecationis forma utitur: Si quis vero in posterum de meo vel alieno genere, hujus meae donationis paginam sciens, ei contrarius venerit et eam diruperit, sit a Deo et sanctis ejus maledictus et in inferno cum Juda proditore, nisi digne emendaverit. (Mus. Arch. dep. p. 76). Bullae autem pontificum ita concluduntur: Si quis igitur hujus nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. (Bulla Eugenii III, 1147, Mus. Arch. dep. p. 75). Alias imprecationum formas aut novas aut ineditas invenies in Mus. Arch. dep. p. 21, 29, 44, 46, 47, quibus Mabillonis dissertationem emendare vel locupletari poteris.