Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): Deus

Deus

Gott, synonym mit deitas, divinitas (← sub b) und divina (← sub a): ut ab intelligendo nomen Dei imponerent; nam Theos, quod secundum Graecos Deum significat, dicitur a theaste (θεᾶσθαι), quod est considerare vel videre, cg. I. 44; significatur enim hoc nomine id, quo maius significari non potest, th. I. 2. 1 ob. 2; principalis intentio huius sacrae doctrinae est Dei cognitionem tradere, et non solum secundum quod in se est, sed etiam secundum quod est principium rerum et finis earum, et specialiter rationalis creaturae, ib. 2 pr.; vgl. cg. I. 9; quia nos non scimus de Deo quid est, non est nobis per se nota, sed indiget demonstrari (scilicet haec propositio Deus est), th. I. 2. 1 c; vgl. ib. ad 1 & 2; cg. I. 10 & 11; 1 sent. 3. pr. & 1. 2 c; verit. 10. 12 c; Deum esse, secundum quod non est per se notum quoad nos, demonstrabile est per effectus nobis notos, th. I. 2. 2 c; vgl. cg. I. 12; Deum esse, quinque viis probari potest, th. I. 2. 3 c; vgl. cg. I. 13; 4 phys. 2 a; 7 phys. 1 a & b, 3 a & 7 a; 8 phys. 2 a, 3 e, 7 a-h, 9-13 & 21-23; 1 cael. 8 i; 2 met. 3 a; 6 met. 1 f; 12 met. 12 x; bonitas enim infinita Dei manifestatur etiam in productione creaturarum, quia infinitae virtutis est ex nihilo producere, th. I. 32. 1 ad 2; vgl. ib. 45. 5 ad 3; 65. 3 ad 3; cg. I. 43 & II. 20; pot. 3. 4 c & 6. 3 ad 16; comp. 1. 70; natura autem eius (sc. Dei) est per se necesse esse, cg. I. 80; in hoc maxime consideratur divina dignitas, quod est prima causa essendi non habens ab alio esse, pot. 10. 1 ob. 6; inter alia nomina hoc (nomen Qui est) maxime proprie nominat Deum; unumquodque enim denominatur a sua forma, th. I. 13. 11 c; vgl. ib. ad 1; 1 sent. 8. 1. 1 ad 3; pot. 7. 5 c; 10. 1 ad 9; impossibile est ergo, quod in Deo sit aliud esse et aliud eius essentia, th. I. 3. 4 c; vgl. ib. 13. 11 c; III. 3. 3 ad 1; Deus est sua essentia, quidditas seu natura, cg. I. 21; vgl. ib. 22; 1 sent. 2. 1. 1 a & 4 ad 1; comp. 1. 11; ente 6 a; Deus in hac vita . . . cognoscitur a nobis ex creaturis secundum habitudinem principii et per modum excellentiae et remotionis, th. I. 13. 1 c; vgl. ib. 84. 7 ad 3; cg. I. 14; 1 sent. 3. 1. 3 c; quae quidem perfectiones in Deo praeexistunt unite et simpliciter, th. I. 13. 4 c; vgl. ib. II. II. 183. 2 c; in Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et iustitia, ib. I. 25. 5 ad 1; Deus est omnino extra ordinem temporis, quasi in arce aeternitatis constitutus, quae est tota simul, cui subiacet totus temporis decursus secundum unum et simplicem eius intuitum, et ideo uno intuitu videt omnia, quae aguntur secundum temporis decursum, 1 perih. 14 f.

Zu arbitrium liberum Dei → arbitrium sub d; zu credere Deo, Deum et in Deum → credere sub b; zu cultus D. → cultus sub b; zu donum D. → donum sub a; zu electio de D. dicta → electio sub a; zu esse D. → esse; zu genus D. → genus sub a; zu gloria D. → gloria sub a; zu homo D. → homo; zu iudicium D. → iudicium sub a; zu lumen D. → lumen; zu nomen D. → nomen sub a; zu praeceptum D. → praeceptum; zu prophetia D. → prophetia; zu providentia D. → providentia; zu regnum D. → regnum; zu sapientia secundum D. → sapientia sub a; zu scientia D. → scientia sub b; zu servitus D. → servitus sub b; zu spiritus D. → spiritus; zu tentatio D. → tentatio sub a; zu tristitia secundum D. → tristitia sub a; zu virtus D. → virtus sub a; zu visio D., visio D. per creaturam & visio D. per essentiam → visio sub a; zu vita D. → vita sub a; zu voluntas D. → voluntas sub b.

Amor Dei est congregativus, → amor sub a. Deus et natura nihil frustra faciunt, → frustra. Deus nihil facit frustra, ≈ . In Deo affirmationes sunt incompactae, → affirmatio sub a. In operibus Dei et ecclesiae nihil est vanum et frustra, → frustra. In operibus Dei non est aliquid frustra, ≈ . Natura in sua operatione Dei operationem imitatur, → natura. Natura nihil facit frustra, ita nec Deus, → frustra.