Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MALIGNUS

MALIGNUS, Diabolus, qui scriptoribus Ecclesiasticis passim Malus dicitur. Nostris vulgo, le Malin esprit. Commodianus Instr. 59: Vincite Malignum, pudicae feminae Christi. Arnoldus Abb. Bonae-Vallis de Oper. sex dier. de Paulo Apost. pag. 97: De regula quoque conjugii et castitatis,... de idololatris multa ibi proponit et discutit, in quibus et elisum et elidendum caput Maligni ostendit. Supra Malignos spiritus vocat. Malignus hostis, apud Petrum Damiani lib. 6. Ep. 33. Epitaphium Theodulfi Aurel. Ep.: Pro dolor ! hunc pepulit propria de sede Malignus. Occurrit apud Abdiam Babylonic. lib. 3. Histor. Apostol. pag. 33. Gregorium Turon. de Gloria Confess. cap. 55. in Vita S. Liudgeri Episcopi Mimigard. n. 20. in Gestis S. Theotonii n. 4. apud Ughellum tom. 4. pag. 1288. etc. Vide Malus, Iniquus, Inimicus.