Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MALUM

MALUM, Candelabri pars instar mali, seu pomi rotunda. Chronicon Casin. lib. 3. cap. 57: Alia candelabra argentea cum Malis crystallinis parium unum. Cap. ult.: Aliud parium (candelabr.) argenteum cum Malis crystallinis.

Malum, in aedium sacrarum summitatibus, quomodo etiam hodie in aede S. Petri Romae. Vita Caroli M.: Tacta etiam de coelo, in qua postea sepultus est basilica, (Aquensis) Malumque aureum, quo tecti culmen erat ornatum, ictu fulminis dissipatum, etc.