Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANCIPO

MANCIPO, (MANCIPARE) Lacerare, vel per vim auferre. Stat. synod. eccl. Tornac. ann. 1366. cap. 18. pag. 47: Cujuscumque dignitatis aut conditionis existat, qui nuntios aut executores ecclesiarum judicum, aut alias litteras eorumdem actave judiciaria deferentes, hac occasione verberare, capere, detinere, occultare, scriptionem Mancipare, mutilare, aut, quod gravius est, interficere, litteras vel acta praedicta personis memoratis auferre, seu etiam corrumpere, cancellare aut detinere, etc.