Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANCIPO

MANCIPO,² (MANCIPARE) In se quid suscipere, vadem se praestare, idem quod Manucapere. Vide in hac voce. Charta ann. 1210. ex Tabul. Carnot.: Istam venditionem concesserunt Engessendis mater dicti Gerardi et Isabel uxor ejus, et fide interposita eam garentizare Mancipantes, quidquid ratione dotalitii in rebus praenominatis habebant, sponte quittaverunt. Vide mox Mancipium 5.