Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDATUM

MANDATUM, Rumor, nuntii, litterae rem aliquam enarrantes. Anastasius in Hadriano PP.: Quibus... Perugiam conjungentibus, conjunxit Mandatum, quod jam fatus Desiderius abstulisset civitatem Faventiam, etc. i. in via rumor ei allatus est. Lex Long. l. 3. tit. 16. Rach. 8.: Mandant aut annuntiant nostra secreta, et adhuc in extraneas provincias Mandatum faciunt. Matth. Paris ann. 1242: Urgebant autem regem Mandata Ultramarinorum, i. quae per litteras nuntiabantur, mandabantur. Adde pag. 547. et Additamenta pag. 118.