Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDATUM

MANDATUM,ยน Proclamatio solemnis, quae inter Missarum celebrationem fieri solet, Gall. Annonce, ban. Charta Nic. Camerac. episc. ann. 1270: Tenebitur dictus capellanus, si in capella sua diebus Dominicis et festivis celebrare voluerit, post offertorium Missae dictae parochiae de Barastre, et post Mandata, quae a sacerdotibus talibus diebus fieri consueverunt, dum tamen Mandata ante consecrationem fiant, Missam suam celebrare.