Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDATUM

MANDATUM,¹⁰ Domus hospitum in Monasteriis, quod hospitum advenientium pedes lavarentur. Chronicon Lobiense: Fabricam domus susceptionis hospitum, quam Mandatum vocant, perfecit. Historia Abbatiae Condomensis pag. 507: Fecit reparari et meliorari domum Mandati, ubi recipiantur hospites et pauperes. Silvester Giraldus in Cambriae Descript. cap. 10. de Wallensibus: Adeo nempe hospitalis hic gratia communione laetatur, quod itinerantibus ea nec offeratur, nec petatur: tantum etenim domum intrantes protinus arma custodiae tradunt, deinde statim aquam offerentibus, si pedes ablui permiserint, hospitio suscepti sunt: aquae nimirum pedibus oblatio, hospitalis apud hanc gentem est invitatio. Vide librum Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 79. 107.