Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDATUM

MANDATUM,² Breve, vel Edictum Regium. In Addit. ad Matth. Paris: Mandatum Regis de juratis ad arma. Adde Anonymum Barensem ann. 1042. Mandatum Papale, in Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 544. Gloss. Gr. Lat.: Mandatum, ἐντολἠ. Theophanes pag. 211: Ὁ δὲ ἔπεμψε μανδάτον λέγον, etc. Vide Glossaria Rigaltii et Meursii, voce Μανδάτον.