Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDATUM

MANDATUM,³ Mandatarius, procurator, actor, missus, qui alio nomine jurisdictionem exercet, Locumtenens. Consuetud. Apamienses ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 832: Quicumque in quolibet crimine vel alio modo clericum ceperit, etiamsi non haberet coronam, reddatur Episcopo, vel Archidiacono, aut Mandato suo sine dilatione. Charta Willelmi Episc. Autiss. ann. 1215. ibid. col. 844: Si autem contingeret quod dicti burgenses deficerent in aliquo pagamento statis terminis, Comes, vel Mandatum suum hoc ostenderet nobis.... et exinde praecipientibus nobis Comes vel Mandatum suum posset assignare ad res burgensium. Charta Willelmi Pictavens. Episc. ann. 1217. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 852: Ita videlicet quod Mandatum Abbatis et Mandatum domini de Luciaco eligent duos vel tres vel quatuor probos viros de eadem villa. Litterae Henrici III. reg. Angl. ann. 1263. apud Rymer. tom. 1. pag. 759: Post redditionem clavium, introitum et ascensum dictorum hominum, cum vexillo praedicto, et ejusdem vexilli ostensionem, statim nos, vel haeredes nostri, vel Mandatum nostrum (cui dictae claves, nomine nostro, et haeredum nostrorum, redditae fuerunt) easdem claves incontinenti restituemus dicto Vicecomiti Turennae. Et pag. 761: Paratique fuerint coram nobis, vel haeredibus nostris, vel seniscallo, aut Mandato nostro, justitiae facere complementum. Charta ann. 1285. ex Chartul. Angeriac. f. 272: Per quam (portam) praedicti Abbas et Conventus vel Mandatum suum et homines tenentiarii dicti Monasterii possint ire libere et redire. Diploma Philippi Regis apud Perardum pag. 348: Praesente Mandato nostro si voluerit interesse.... quas missiones nos vel Mandatum nostrum perturbare et contradicere non possumus. Hist. MS. S. Cypriani Pictav. pag. 433: Si vero Mandatum Abbatis maliciose per diem et noctem terragiare et decimare distulerit, etc. Adde Litteras Johannis Reg. Franc. ann. 1351. tom. 4. Ordinat. pag. 91. Kemant, Picardis, eadem notione, in Litteris Caroli Regentis ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 295: Et se aucuns estoient arrestez par mi ou par men Kemant, etc.

Commandement, eadem acceptione, in Lit. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 660. art. 12. et Commant, in Stat. ann. 1355. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 510. art. 6.