Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDATUM

MANDATUM,⁷ Districtus, jurisdictio, territorium. Concil. Legion. ann. 1012. can. 16. inter Hispan. tom. 3. pag. 191: Item si aliquis sayo pignuram fecerit in Mandato alterius sayonis, persolvat quemadmodum si non esset sayo; quia vox ejus et dominium non valent, nisi in suo Mandato. Vide Mandamentum 2.

Charta ann. 1140. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 492: Trado tibi Guillelmo Montispessulani domino..... ad feudum et ad totos honores, et cui dimittere volueris, videlicet totum castrum, quod vocatur Paulhan, quod est in episcopatu Biterrensi, cum Mandato suo, et cum hominibus et feminis, et omnibus feudatariis.