Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANE

MANE, Oriens. Charta Lotharii Regis Italiae ann. 946: Sunt autem cohaerentiae ipsius terrae a Mane via, a meridie et vespere supra taxam S. Prosperi, a septentrione, etc. Vita S. Domitiani, apud Guichenonum in Hist. Bressensi pag. 231: Et terminatur a Mane interque consortes colonos, et campum de ipsa ratione, subtus viam a meridie via, a sero inter consortes colonos, etc. Rollandinus in Summa Notariae: A Mane possidet L. a meridie N. a sero et septentrione sunt viae publicae, etc. Adde Ughellum tom. 4. Ital. Sacrae pag. 212. 228. 229. Paradinum lib. 2. Hist. Lugdun. cap. 103. Hist. Pergamensem tom. 3. pag. 183. Statuta Mediolan. part. 2. cap. 329. Chron. Parmense apud Murator. tom. 9. col. 763. etc.

Quae vox per Main et Mein a nostris olim reddita est. Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 86: Me commenda... que mangasse avec li ades et au soir et au Main. Comment. in Psalter. ex Glossar. ibid.: U Vespre, et ou Mein et ou midi. Ubi psal. 54. v. 18. habet: Vespere et Mane et meridie. Poema Merl. Ms.: Il vous en converra moult Main issir fors. Caton en Roman: Teus rit au Main, qui au soir pleure.

Bono Mane, Phrasis Gallica, de bon matin, multo mane, ut habet Cicero lib. 5. Epist. 4. ad Att. Diarium Magist. Ceremon. Cur. Rom. inter notas Godefredi ad Carolum VIII. pag. 711: Feria sexta dicta mensis Januarii, Bono mane recesserunt ex urbe Ascanius vicecancellarius et de Luneat Cardinales.