Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANIFESTUS

MANIFESTUS Sum, Formula haud infrequens in veteribus Chartis apud Murator. delle Antic. Estensi, quae huic respondet, Notum facio. Manifestus sum ego Adelbertus in Dei nomine Comes et Marchio, filius b. m. Bonifacii olim Comitis, quia inspirante me Dei omnipotentis misericordia, etc. in Charta ann. 884. lib. laudati pag. 210.