Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANO

MANO,² (MANERE) Coire, vel matrimonio conjungi, aut cum muliere rem habere, Concilio Vermeriensi ann. 752. cap. 2. 17. 19. 20. et Compend. ann. 757. cap. 10. 14. 15. 17. Collatio Leg. Mosaicae tit. 5: Moyses dicit: Qui Manserit cum masculo mansione muliebri, aspernamentum est, ambo moriantur. Ubi Editio vulgata Levitici cap. 20: Qui Dormierit cum masculo coitu femineo, etc. Apud Senecam lib. 3. de Benefic. cap. 15. et Suetonium in Augusto, manere apud aliquem, est cubare, uti observatum a Salmasio.