Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMOR

AMOR,² Consensus. Consuetudo Comitatus Bigorrae: Nemo Militum terrae castellum sibi audeat facere sine Amore Comitis. Id est, sine illius consensu et voluntate.

Dies Amoris, in Fleta lib. 6. cap. 14. § 18: Si autem post defaltam capiatur Dies Amoris prece partium, vel transferatur loquela ab uno judice ad alium, per hoc renunciatur defaltae. Ubi Diem Amoris capere, est quod Galli dicunt, prendre jour pour l'accommodement d'une affaire, d'un procès. Vide in Dies.