Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMOR

AMOR,⁵ Officium, munus, obsequium, Gall. Office, service, plaisir. Charta Hugonis de Castell. ann. 1220. in Chartul. Campan. ex Cod. reg. 5993. fol. 52. r°: Blancha comitissa Trecensis volens domino Guidoni fratri meo et michi facere gratiam et Amorem, concessit nobis ut in foresta sua de Maant... capiamus singulis diebus de mortuo boscho duas bigatas ad comburendum in nostris domibus de Creci. Contract. matrim. inter Gast. de Fuxo et Beatr. de Arman. ann. 1379: Ex causa dictae pacis melius observandae pluriumque aliorum diversorum beneficiorum, Amorum, plaseriorum.... Dictaque bona et beneficia, Amores, plaseria, etc. Comput. ann. 1363. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 255. col. 2: Pro vj. brandonibus... praesentatis cum duobus aliis dom. marescallo Franciae, attento quod plura servitia et plures Amores hostendit et fecit dictis dominis consulibus, etc. Nostris etiam Amour, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1405. in Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 122: Comme icellui Guiot et Poncete se feussent enamourez l'un de l'autre,... et eussent faites pluseurs Amours et courtoisies l'un à l'autre en boire, en mengier, en esbatement, etc.