Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANUS

MANUS, Subscriptio, chirographum. Cicero in Catilinam: Statilius cognovit Manum et signum suum. Ita ad Atticum lib. 11. Ep. 2: Signum et Manum meam requirent. Facundus Hermianensis l. 4. cap. 4: Sed nunquid vel si propriam Manum Romano Episcopo non probante recipiat, etc. Supra chirographum appellavit: Et juratum sibi fuisse respondit, quod chirographum suum reciperet, si haec Romanus Episcopus non probaret. Epistola Clericorum Italiae, directa ad Legatos Francorum, qui CPolim proficiscebantur ann. 522: Quoniam ipsi Episcopi Graeci ad voluntatem Principis damnaverant capitula ipsa, unde causa mota est: sed beatissimus Papa Manus eorum a serenissimo Imperatore receperat. Vetus Charta exarata ann. 13. Hludovici Regis in Orientali Francia, apud Joachimum Vadianum pag. 63: Ego in Dei nomine Wolfger cum Manu filii mei Engilgaci consentientis tradimus ad Monasterium, etc. Charta ann. 1170. apud Ughell. in Episcop. Bergomensib. ita clauditur: Manus Petri et Heriprandi: Manus Manifredi Vicecomitis, etc. Ita in alia ann. 1173. ibid.

Manus Figere, Subscribere, manu ac scripto firmare. Canones Hibern. lib. 33. cap. 4: Rata reddat debita, pro quibus fixerat Manus. Manus suas imponere in epistola, pro epistolam subscribere, in Lege Bajwar. tit. 1. cap. 1. Manum ponere in charta falsa, in Lege Longob. lib. 2. tit. 51. § 1. Luitpr. 63. (6, 10.) Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 17. § 2. 22. (4, 4.): Ita tamen ut ipsi parentes, qui interfuerint, aut judex in Chartula ipsa Manum ponant. Adde Leges Ratchis Regis tit. 7. § 2. 4. Vide Firmare 2.

Manu Capere, Eodem significatu. Charta ann. 1166. in Chartular. Meld.: Ego etiam (Henricus Trecensis Comes) ipsis rogantibus Manu cepi... annotatum sigilli mei impressione firmavi.

Manum Mittere, nude, eadem notione, non semel in Chartis Veneticis apud Joan. Lucium lib. 3. de Regno Dalm. cap. 11. 12. lib. 4. cap. 9. quae hoc modo clauduntur: Ego N. Manum misi. Manus suas in chartam mittere, in Lege Alemann. tit. 2. § 1. Manum Ponere, in Lege Longob. l. 2. tit. 10. § 2. tit. 55. § 17. Liutpr. 22. (4, 4.) Rach. 4. Chartae Alemannicae Goldasti cap. 90: Et Manus suas in ipsam cartulam posuissent. Acta S. Maximi Confess. pag. 56: Τεθειϰότες ϰαὶ τὰς ἰδίας χεῖρας ἐπὶ βεϐαιώσεσι τῶν λαληθέντων. Vide Gloss. med. Graecit. in Χείρ.

Vel potius Manu tangere; quod etiam nunc in quibusdam provinciis in usu est, ubi scribere nescii coram notario conventum, manuum tractu approbant. Id praeterea aperte innuit Charta Will. castell. S. Audom. ann. 1205. in Chartul. S. Bert. pag. 211: Hanc eleemosinam super altare S. Bertini, fratribus meis assentientibus et Manum apponentibus, optuli. Vide infra Tangere 3.

Manus Divina, Imperatoria subscriptio, de qua Brissonius in formulis pag. 365.

Manumissores, Chartarum subsignatores. Charta Germanica ann. 793. apud Henschenium ad Vitam S. Ludgeri Episc.: Acta est autem publice haec traditio.... coram testibus et Manumissoribus, etc. Occurrunt eadem verba in alia ann. 799. apud eumdem. Tradit. Fuld. lib. 1. trad. 21: Coram his testibus et Manumissoribus, quorum nomina et signa infra scripta sunt.

Manu Fidem Dare. Tabularium Vindocinense Ch. 179. ann. 1064: Dedit etiam Domno Abbati Oderico fidem, Manum suam, sicut mos saecularis exigit, in illius manum mittens. MS.: Et les Barons qui o lui furent, En la main Dieu de vrai lui mirent Qu'ils assembleront leurs navies, Et pourchasseront leurs aies. Vide Dextrae 2. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 138. sqq. et Haltaus. Glossar. German. voce Hand, col. 795. sqq. ubi multa de significationibus vocis Manus.

Manum Mittere in aliquem, in Lege Salica tit. 15. § 1. Formula loquendi nostris familiaris Mettre la main sur quelqu'un: Manum alicui injicere, in Lege Bajwar. tit. 3. cap. 1. § 3. tit. 4. § 3. tit. 5. § 3. et in l. 7. de Fil. Apparitor. (7, 22.) et in l. 8. de Appellat. (11, 30.) Cod. Theodosiani. Vide in, Manumissor.

Manum Mittere super manum alterius. Tabularium Ecclesiae Matisconensis: Misit autem Manum domini Hugonis Diensis Episcopi et Romani Legati, quasi in loco sacramenti, ne aliquis filiorum vel successorum suorum hanc werpitionem praesumeret infringere. Vide Jurare in Juramentum.

Manus in hominiis, la bouche et les mains, in Consuetud. Trecensi, et aliis. Leo Ost. lib. 3. cap. 48. (alias 50.): Mandabat ei, ut sibi fidelitatem faceret, et homo ipsius per Manus deveniret. Vide Hominium. Hinc

Manum Dare, pro Hominium praestare, manus suas scilicet in manus domini immittendo. Charta Henrici Imper. ann. 1014. apud Murator. delle Antic. Estens. pag. 108: Postquam nos in Regem et Imperatorem elegerunt, et post manus nobis datas, et Sacramenta nobis facta, etc. MS.: Rou devint homs li Roiz et ses Mains li livra.

Manus Suas facere, Obedientiam alicui profiteri, manus suas scilicet in manus superioris immittendo. Judic. ann. 715. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. aevi col. 369: Nam et ipsi presbiteri, quomodo ibidem custodes sunt, ita professi sunt per Evangelia et sacratione ab Aretinae ecclesiae episcopo suscepissent, et Manus suas, juxta antecessorum suorum consuetudinem, ibidem fecissent, et sacramenta praebuissent, et obedientiam usque actenus impendissent et crisma suscepissent. Inquisit. ejusd. an. ibid. col. 377: Cum epistola Willerat multoties electus clericus venire ad ecclesiam S. Donati, et sagrationem ab episcopo Aretino suscipere, et Manus suas facere et sagramenta praebere. Charta ann. 746. ibid. col. 411: Repromecto et spondeo, atque Manus meam facio tivi domno venerabili Walprand episcopus, pro eo cot me... presbiterum hordinasti.

Manum Obedientiae Tribuere, Eadem notione. Charta ann. 1152. apud eumd. Murator. tom. 5. earumd. Antiq. col. 1033: Sacerdotem seu clericum electum abbas de ecclesia illa et his, quae ad ecclesiam pertinent, investiat. Sacerdos seu clericus Manum obedientiae ei tribuat.

Manibus Compositis feudum recipere. Jus feudale Saxon. cap. 23. § 1: Multis fratribus poterit dominus solum feudum conferre, si compositis Manibus hoc receperint omnes simul. Id est, si una omnes homagium domino praestent. Adde cap. 29. § 16.

Per Manum Alterius Tenere, Ab alio per homagium et in feudum possidere. Testamentum Ranimiri Regis Aragon. aerae 1099. apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 2. cap. 38: Et si Deus mihi dederit sanitatem, et ego vixero, quod teneam illam terram et honorem, quomodo usque hodie illum tenui in Dei servitio, et post meos dies habeat illam Sanctius filius meus jam dictus (primogenitus) in servitio Dei. Et dimitto Aybar et Exavierre Latri cum omnibus earum villis, quae ad eos pertinent, ad alium filium meum Sanctium, ut possideat illas supra scriptas villas per Manum fratris sui Sanctii, quasi per me. Et si desvenerit de eo, et laxaverit filium, teneat ipse ejus filius eas per Manum de Sanctio filio meo in sua fidelitate. Et si talem insaniam fecerit ad fratrem suum Sanctium, ut, quod absit, ei mentiret, etc.

Per Manus alterius justitiam accipere, Emendationem et jus suum a judice obtinere. Tabul. Gemeticense: Quod si forte aliquis eorum hominum aliquem de hominibus Comitis, vel aliquem alium vulneraverit vel occiderit, et non detentus potuerit inde evadere, seque ultra praetaxatam viam in propriam monachorum partem recipere, nulli omnino liceat usque prosequi, vel ibi capere; sed justitiam inde accipiet per Manum monachi qui Prior erit de Beu. In Charta ann. 1235. ex minori Chartul. S. Vict. Massil.: Litigare in manu sua compellebat, id est, coram se de rebus suis dicere.

Per Manum tertiam res suas adrhamire. Vide suo loco Adramire.

Manum Alterius Lucrari. Wichbild Magdeburg. art. 109: Manum alterius si unus testimonio lucrari vellet, occasione falsi, id facere cogitur mettertius, cum hominibus fide dignis.

Manum Regiam apponere dicitur Rex, qui praedia, de quibus lis est, interim dum ea dirimatur, sibi asserit: ut Manum regiam infringere, qui bannum regium infringit, in Aresto Paris. penult. Janu. ann. 1319. Aliud ejusdem ann. 28. Junii: Dicta Boneta existente in speciali gardia et protectione nostra una cum bonis suis, Manu nostra et penoncelle et brandone regiis apparenter positis, etc.

Manum Mittere in fortunam alterius, Bona illius sibi asserere, in Lege Salica tit. 52. num. 2. Eodem sensu in Statutis Eccl. Cadurc. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 739: Manum apponere in rebus.

Manus, Donativum quod Clero a summis Pontificibus in nonnullis solemnitatibus, erogari solet; idem quod Presbyterium. Vide in hac voce. Ordo Romanus apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 129: Isto vero die Natalis domini et die sanctae Paschae dat omnibus prioribus Manum, id est presbyterium duplum, praefecto scilicet xx. solidos dominus Papa et Manum. Pluries ibi.

Manibus Complosis deprecari. Rodericus Toletan. lib. 2. de Reb. Hispan. cap. 18: Confestim quasi debita jura noscentes, remissis telis, et complosis ad preces Manibus supplices submittunt ei colla. Manibus velatis orasse supplices testis Plautus in Amphitryone 1. Velatis manibus orant, ignoscamus peccatum suum. Virgil. AEneid. lib. 7. v. 237: Praeferimus manibus vittas ac verba precantum.

Manibus Cancellatis, id est extensis, seu decussatis. Johanni de Janua: Cancellare, brachia extendere. Epist. Panormit. ad Martinum IV. PP. in Chron. Siciliae apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 34: Universitas Siculorum terrae osculum ante pedes et flexis poplitibus ac Manibus cancellatis. Vide Cancellare.

Manum in Terram ponere solebant veniam petentes, etiam supremae dignitatis viri. Chron. Andr. presbyt. apud. Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 46: Imperator vero Manum in terram ponens, veniam petivit, et gratiam filio suo reddidit.

Manu Clausa, id est, Pugno percutere, in Lege Salica tit. 20. num. 9.

Manus Ferrea, Exercitus, copiae militares. Idacius Pacens. Episc. in Chron. aera 649: Eraclius exercitu adunato, cum omni Manu ferrea Persidem proficiscitur insequendo.

Sub Manu Alicujus Esse, id est, sub potestate. Concilium Vernense ann. 755. can. 11. et Aquisgran. Il. cap. 3. can. 21. etc.

Ad Manum Suam aliquid habere, tenere, possidere; nostris, Avoir en main. Vetus Charta apud Freherum in Origin. Palat. cap. 6: Conscriptio Marchae et silvae, quae pertinet ad Virunhein in pago Rinicgowe, sicut eam Chunradus Rex ad Manum suam habuit, etc.

Sub Manibus Habere, id est, Ad manus, Galli dicimus, Avoir sous la main. Elmham. in vita Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 32. pag. 78: Cum quaedam negocia, puta illud quod sub Manibus jam habetur, per alias inferioris condicionis personas... expedicione felici deduci valeant ad effectum.

Per Manum Suam se defendere, id est, per duellum, in Regiam Majest. cap. 12. § 2. Adde Speculum Saxon. lib. 1. art. 18. § 1. lib. 2. art. 2. § 7.

Donationes Factae per manum Regis, id est, coram Rege, ut est in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 207. 212. Vide Marculfum lib. 1. form. 12. 13. Dare servum in manu Regis, hoc est, coram Rege manumittere, in Legibus Liutprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 61. Liutpr. 9. (2, 3.) Vide chart. ann. 1195. apud Schannat. Histor. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 246.

Ad Manum suam ponere, Sibi asserere, occupare, Gall. Se saisir. Charta ann. 1399: Dictam carroneriam ad suam Manum ponere et sibi appropriare possit.

Extra Manum Ponere, Rem quampiam quovis modo cedere, Gall. Délaisser, abandonner. Charta Theobaldi Comitis Campaniae ann. 1233: Ac si in ponendo extra Manum eorum haereditatem illam quae de ipsis non movebit, aliquid habuerint, ego similiter inde nihil percipiam.

De Manibus dare in terram, Phrasis Gallica, Donner des mains en terre, Se manibus excipere. Charta ann. 1252: In dominum Amalricum et socios suos impinxerunt,... ita quod de Manibus dedit bis in terram.

Manus Consecrata. Charta anni 1108. in Tabulario Ecclesiae Gratianopolitanae sub Hugone Episcopo fol. 23: Et Eufemia uxor Ismidonis praedicti gurpivit et donavit, sive laudavit praefatam decimam in manu praedicti Episcopi Hugonis; quam laudationem in manu Episcopi confirmatam pro sacramento habemus. Similiter et filiae Guigonis, neptae Ismidonis sive Eufemiae, in Manu consecrata Episcopi Hugonis donaverunt ac dimiserunt, sive gurpiverunt tertiam partem hanc decimarum harum de tota parochia de Mejolano, etc. Et fol. 81: Omnes autem decimas... in Manu praedicti Episcopi gurpisco: quam guirpitionem sicut sacramentum super altare timeo. Fol. 99: Et haec promitto me servaturum pro juramento, in sacrata Manu praenominati Episcopi Hugonis, et inde do ei osculum cum bonae fidei sponsione.

Manus AEqua, De fidejussore dicitur, in Charta ann. 1301. apud Madox Formul. Angl. pag. 10: Ita videlicet quod nisi illas (marcas) redderet in festo Nativitatis S. Johannis B. anno supradicto, quod D. Willelmus de Betonya cui illa quieta clamatio credebatur custodienda in aequa Manu, dicto Nicholao vel suo certo attornato liberaret.

Manus Judiciata, Judicium per ferrum candens. Liber Chirographorum Absiae fol. 171: Si... contentio insurrexerit per legitimos testes, si potest fieri, finiatur. Sin autem, finiatur sine duellio, et judiciata Manu, sicuti Abbas per fidem unius hominis affirmare fecerit. Et fol. 199: Atque si... contentio fuerit orta, testimonio legitimorum virorum, ..... sine duello et judiciata Manu finiri. Vide Ferrum candens.

Manus Publica. Chronicon Fredegarii cap. 58: Avaros et Sclavos, caeterasque gentium nationes, usque Manu publica, suae ditioni subiciendum fiducialiter spondebat.

Manus Recta, Sincere, sine fraude. Charta ann. 932. apud Miraeum tom. 1. pag. 38: Si tempus aut res expostulaverit, recta manu et vero auxilio, subministret Ecclesiae opem sui adjutorii.

Manum aut dextram perdere, Poena decreta maxime in perjuros, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 5. § 1. in Lege Burg. tit. 6. § 11. tit. 26. § 4. tit. 55. § 3. Manum redimere, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 6. et cap. 11. 12. § 1. Cum manu rescissa componere, tit. 9. cap. 4. Adde tit. 1. cap. 5. tit. 6. cap. 2. § 3. Capitul. 5. Caroli M. ann. 803. cap. 2. 13. etc. Capitulare ann. 779. cap. 10. Capitul. 4. ann. 805. cap. 6. 11. Capitul. triplex ann. 808. cap. 4. Capit. 1. ann. 809. cap. 21. Capitul. 3. ann. 813. cap. 30. Capitul. 2. ann. 825. cap. 5. 11. Chartam Waldemari Regis Daniae ann. 1326. apud Pontanum lib. 7. Rerum Danic. pag. 443. Ottonem a S. Blasio cap. 40. Poena etiam monetariorum in Edicto Pistensi c. 16. etc.

Mediae et Infimae Manus Homines, Mediocris et infimae conditionis, qui mediocres et minores personae aliis dicuntur. Vide in voce Homo. Radulfus de Diceto ann. 1112: Et plures mediae Manus, quos ex justis et rationabilibus causis Rex pater exhaeredaverat. Idem ann. 1186: Tandem Rex Francorum a latere suo duos Milites mediae Manus homines... direxit in Angliam. Ita ann. 1190. et 1192: Inferioris et infimae Manus homo, apud eumdem ann. 1138. 1185. Assisiae Hierosol. cap. 2: Chevaliers ne doivent pas estre ensi menez com bourgés, ne bourgés et gens de basse Main com Chevaliers.

Manu Involuta in palla altaris offerre. Tabular. Casauriense ann. 24. Ludov. Imper. F. Lotharii: Ego Lupo... tibi dono Romano Abbati ad partes Monasterii cum oblatione Manu involuta in palla altaris, etc. Vide Oblati 1.

Manus Rubra, vel rubra Manus. Flagrans delictum, manifestum. Glossae MSS.: Ἐπ᾽ αὐτοφώρῳ, ἐπ᾽ ὀφταλμοῖς, επ᾽ αὐτῷ τῷ ϰλέμματι. Leges Baronum, seu Quon. Attach. cap. 39. § 2: Cum quis capiatur cum rubra vel recenti Manu homicidii, vel quod manualiter deprehendatur cum furto, vel latrocinio. Statuta Davidis II. Regis Scotiae cap. 2: Si quis calumniatus fuerit de latrocinio,... si capiatur cum rubea manu, et aliquis eum sequatur, statim subeat judicium. Silvester Giraldus lib. 2. Itinerarii Cambriae cap. 1: Merlini proverbio quo dici solebat, Angliae Regem Hiberniae triumphatorem ab homine cum rubra Manu in Hibernia vulneratum, per Meneviam redeundo super Lechlavar moriturum.

Furtum Habens in Manibus, vel furtum inter Manus habens, in furto seu flagranti crimine deprehensus, in Legibus Adelstani Regis apud Brompton. pag. 849. et 850. Lex Bajwar. tit. 8. cap. 5: Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, etc. Latro cum furto ambulans, in Capitulari 3. ann. 813. cap. 29. Anglis, Maynour dicitur fur, qui in manuali furto deprehenditur, ut auctor est Rastallus. Fur manifestarius, apud Plautum in Aulul. AEschini contra Ctesiphontem, ϰλέπτης ἐπ᾽ αὐτοφόρῳ, deprehensus in admisso, apud Papianum, in leg. Si dominus. D. de Praescript. ᾽επ᾽ αἰτιάματι, apud AEschylum in Prometheo vincto pag. 16. Edit. H. Stephani.

Manuale Factum, in Speculo Saxon. lib. 2. art. 35. 36. § 1. art. 64. § 1. 2. art. 71. § 4. lib. 3. art. 35. § 1. 2. art. 64. § 5. Wichbild Magdeburg. art. 110. 114. 115. et in Constit. Friderici I. ann. 1158. apud Goldast. tom. 3. Constit. Imper. pag. 330. Present fet, interdum present, nude, in Stabilim. S. Ludovici lib. 1. cap. 162. lib. 2. cap. 2. Present mesfet, in Consuetud. Insulae tit. 1. art. 18. Normanniae art. 36. Altisiod. art. 36. Silvanect. art. 118. etc. Vide Harmenop. pag. 427.

Manualiter Deprehendi, in furto flagranti in Quoniam Attachiam. cap. 39. § 2.

Manu Potestativa Tradere, in Chartis Alamannicis Goldasti 37. 54. 55. 70. 76. Charta vero 76. sic clauditur: Notavi diem Martis 4. Non. Octob. sub potestativa manu Hludovici Regis et pueri et sub Adalberto Comite. Ita ut potestativa Manus hic sumatur pro auctoritate et facultate donandi a Principe indulta. Vide Potestativus.

Manu Communicata Vendere, Datis dextris de pretio rei vendendae convenire. Charta ann. 1345. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 157. col. 1: Cupimus fore notum, quod nos Manu communicata, deliberato animo et spontanea voluntate vendidimus et vendimus... domos nostras. Vide infra Mercatum manuale. Communis consensus complurium una vendentium, spondentium, etc. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Gesammte Hand, col. 677. De mariti et uxoris coadunata vel communicata manu vide Mitterm. Princ. Jur. Germ. § 315.

Manus Impositio, χειροτονία, χειροθεσία, est positio manus super caput alicujus. Hinc ἐπιτιθέναι τὰς χεῖρας, Act. 6. τὴν χεῖρα ἐπὶ τῆς ϰεφαλῆς ἐπιτιθέναι, apud Clementem lib. 8. Constit. Apost. cap. 16. et alios. Isidorus lib. 6. Orig. cap. 19: Manus impositio ideo sit ut per benedictionem advocatus invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim ille Paracletus post mundata et benedicta corpora libens a Patre descendit: et quasi super baptismi aquam, tanquam super pristinam sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus. Concilium Charthaginense IV. de ordinatione Presbyteri can. 3: Episcopo eum benedicente, et Manum super caput ejus tenente. Et can. 4: Solus Episcopus, qui eum benedicit Manum super caput illius portat.

Manus autem impositio primitus pro simplici benedictione sumpta est, quae χειροθεσία εὐλογίας dicitur Tarasio Patr. CP. act. 1. Concil. Nicaeni II. Cum enim aliquem simpliciter benedicimus, manum ei antiquo more imponimus. Sic enim Patriarcha Jacob cum filios Joseph benediceret, manus eis imposuit, Gen. 48. et Dominus in Evangelio Marc. 10. oblatos sibi parvulos per impositionem manuum benedixisse dicitur. Honorius Augustodunensis lib. 1. cap. 185: Quod autem benedictio per Manus impositionem datur, unde exortum dicitur, quod Isaac Jacob Manus imposuit, dum eum benedixit, et Moyses Josuae Manus imposuit, dum eum ducem praefecit, et Dominus in Evangelio Apostolis Manus imposuit, dum eos principes et sacerdotes Ecclesiae constituit. Sed et ipsi Apostoli Manus imposuerunt, cum Spiritum sanctum dederunt. Vide S. Augustinum Ep. 59. S. Ambros. lib. 1. de Poenitentia cap. 7. etc.

Nec alia notione accipiendum arbitror Capitulum 71. lib. 1. Capitul. quo Abbatissis manus impositiones interdicuntur: Auditum est aliquas Abbatissas contra morem sanctae Dei ecclesiae benedictiones et Manus Impositiones et signacula sanctae Crucis super capita virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali.

Manus Impositio in benedictione Devotarum, in Concilio Venet. can. 4. et Aurelianensi I. can. 10. pro ipsa benedictione. Vide Notas ad Alexiad. pag. 418.

Manus Impositio Ordinatoria, qua Diaconi, Presbyteri, Episcopi ordinantur, ut Actorum 6. in Epist. 1. ad Timoth. cap. 4. et 2. ad Timoth. cap. 1: χειροτονία ϰαθιερώσεως Tarasico CP. Hieronymus cap. 58. Esaiae: Ordinatio non solum ad imprecationem vocis, sed etiam ad impositionem impletur Manuum. S. Ambrosius lib. de Dignitate Sacerdotali cap. 5: Homo imponit Manum, Deus largitur gratiam: Sacerdos imponit supplicem dexteram, Deus benedicit potenti dextera. Vide Stephanum Episcop. Tornac. Epist. 28. Baronium ann. 44. num. 83. 84. Seldenum ad Eutychii Orig. pag. 17. 24. 1. Edit. Morinum de Sacris Ordinationibus, etc.

Manus Impositio Reconciliatoria ea est, per quam poenitentes, haeretici, sive excommunicati, sanctae Ecclesiae reconciliantur. Anastasius in S. Eusebio PP: Hic haereticos invenit in urbe Roma, quos vere ad Manus impositionem reconciliavit. Idem in S. Siricio: Hic constituit haereticum sub Manu impositionis recipi praesente cuncta Ecclesia. Capitular. lib. 5. cap. 127: Criminalia peccata multis jejuniis et crebris Manus sacerdotum impositionibus eorumque supplicationibus juxta Canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine Manus impositione Episcopi, aut, ejus jussu, alicujus Presbyteri, se credat esse a suis facinoribus absolutum. Triplicem porro manus impositionem in poenitentia publica fuisse observat Sirmond. in Historia Poenitentiae publicae cap. 7. primam per quam publicorum criminum rei ad poenitentiam agendam admittebantur ab Episcopo: alteram, quae non una, sed multiplex fuit, in ipso poenitentiae decursu: tertiam denique et postremam, in qua poenitentes omnibus rite peractis Ecclesiae reconciliabantur: quae quidem Manus impositio reconciliatoria dicitur in Concilio Arausicano I. can. 3. De ejusmodi manus impositionibus super poenitentes agunt praeterea Concilium Carthag. IV. can. 78. Carthag. V. can. 11. Meldense can. 76. Arelatense I. can. 8. Canones S. Patricii cap. 7. Vigilius PP. ad Eleutherium Episc. S. Augustin. lib. 3. de Baptismo, Leo M. ad Rusticum Inquisit. 18. et ad Nicetam Aquileiensem cap. 7. Avitus Vien. Epist. 6. 24. etc.

Haec autem manus impositio Laïcos tantum spectat, non Clericos. Nam cum Laici absque Ecclesiastica communione soleant poenitere, inquit Bernaldus Constantiensis , Clerici vero absque administratione officii, non mirum, si Clerici per Manus impositionem remedium poenitendi pro criminibus admissum, non ut Laici consequuntur, qui nequaquam, ut illi, pro criminibus excommunicari jubentur. Si autem ipsi usque ad anathematis sententiam inobedientes extiterint consequens est, ut per Manus impositionem sanctae redintegrentur Ecclesiae, cum redierint, sicut et sanctum Nicaenum Concilium de Novatianis instituit. Nunquam tamen ut Laici remedium poenitentiae per Manus impositionem consequentur, etiamsi penitus absque ordine suscepto recipiantur, etc. Vide S. Augustinum Ep. 54.

Manus Impositio, in Confirmatione Catechumenorum, Neophytorum, vel noviter baptizatorum, de qua Concilium Eliberitan. can. 38. 39. Arelatense I. can. 8. Euseb. PP. in Epist. Anastasius Bibliot. in Vita Ejusdem Eusebii, Melchiades PP. in Epist. cap. 1. et 2. Innocentius II. PP. cap. 8. August. lib. 3. de Bapt. contra Donat. cap. 16. etc.

Manus Impositio in Baptismo, de qua Concilium Carthag. IV. can. 3. 85. Arelat. I. cap. 6. 8. Matiscon. II. cap. 3. Tolet. XIII. cap. 10. Isidor. lib. 6. Orig. cap. 19. etc.

Manus Impositio super infirmos, juxta illud Matthaei cap. 28: Super aegros manus imponent, scilicet super Catechumenos et Energumenos pro expulsione diaboli, quae specialiter Exorcistis in ordinationibus conceditur, quippe ut habeant potestatem imponendi manus super Catechumenos, sive Energumenos. Vide Menardum ad librum Sacrament. pag. 340. 342.

Per Manus Impositionem ab haereticis baptizatos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti purgari debere, observat Zacharias PP. in Ep. ad S. Bonifac. Mogunt.

Manus Impositio in Coronatione Regum, apud Adamnanum in Vita S. Columbae lib. 2. de Aidano Rege Hiberniae: Imponensque Manum super caput ejus ordinans benedixit. Ordo ad Reginam benedicendam: Ut quae per Manus impositionem hodie Regina instituitur, sanctificatione tua digna et electa permaneat.

Manus Bassa, Sinistra, apud Joan. de Saintré cap. 40. pag. mihi 265: Après eulx venoient les rois d'armes et héraulx du roy, per à per à ceulx de France et à leur basse Main.

Manus Manca, Eodem intellectu; sic dicta quod ea minus dextre agimus. Leg. Lusit. sub Alph. reg. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 10: Quando fuerit in congregatione maritus reginae, ibit in Manu manca. Hinc Main pote appellatur in Lit. remiss. ann. 1386. ex Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 101: D'un coustel que ledit Jehan tenoit en sa main, il navrast cruelement le suppliant en sa main pote. Se je me feusse donnez garde de la pote Main, in aliis ann. 1397. ex Reg. 151. ch. 368.

Manus Garnita, id est, Armata. Chartul. Corb. sign. Caesar fol. 8. v°.: Si aucun se bat en ladite mairie de Main garnye, il y a soixante solz Paris. d'amendes.

Manus Ligneae, inter superstitiones et paganias recensetur in earumdem indiculo, Capitular. tom. 1. col. 152.

Manus Mortua, Glebalis servi absque liberis masculis ex legitimo matrimonio procreatis decedentis bona, ac haereditas, quae ad dominum ipso jure pertinent: cum de iis testamento minime disponere, etsi donatione inter vivos, liceat, ut est in Consuetudine Arvernensi cap. 27. art. 3. 4. 5. Exactio consuetudinis pessimae, quae Mortua manus dicitur, apud Sugerium in Charta pro libertate villae S. Dionysii. Servitus Manus mortuae, lineae humani generis inhumana, in Chron. Episcop. Autisiod. cap. 64. Charta ann. 1162. ex Tabul. Campaniae: Statutum inter nos, ut annis singulis idem Episcopus noster et successores ejus Episcopi praedictorum hominum capitalia libere et integre habeant; caetera vero, id est Mortuam manum licentiam matrimoniorum, et alegia, inter nos aequaliter dividantur. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Todte Hand, col. 1791. sqq.

De quo jure haec habet Charta Steph. abb. ann. 1202. inter Probat. ult Hist. Trenorch. pag. 182: Nos vero pro his omnibus consuetudinem illam, quae Mortua manus dicebatur, et odiosa, dura nimis et importabilis burgensibus villae Trenorchiensis erat, sed et infamis et peregrina videbatur extraneis, sibi suisque successoribus, cum bona voluntate et fide remisimus in perpetuum.

Varie autem haec vox in consuetudinibus municipalibus et apud Practicos sumitur. Nam Manus mortua, interdum ipsos homines spectat, quos Manus mortuae vulgo dicunt; interdum praedia ipsa, quae bona Manus mortuae appellant.

Homines Manus Mortuae sunt servi glebae, quibus uti diximus, de bonis suis testamento cavere fas non est, perinde ac Latinis libertis apud Romanos, qui, ut ait Salvianus lib. 3. ad Ecclesiam Cathol. negato ultimae voluntatis arbitrio, etiam quae superstites habebant, morientes donare non poterant. Redit igitur hominum Manus mortuae hereditas, si absque liberis decedant, ad dominum, in cujus Manumortua esse dicuntur. Aresta Candel. 1261. 1. Regesto Parlamenti f. 120: Abbas Compendiensis receperat in monasterio suo in monachum Conversum quendam rusticum suum servum Ecclesiae suae, in cujus Manu mortua, si remansisset, Rex haberet tertiam partem, etc. Horum mentio est in Chartis anni 1270. 1274. et 1351. apud Roverium in Reomao, in Consuetud. Calvimontensi art. 78. Victriacensi art. 103. Melodunensi art. 163. Meduntensi art. 78. Burgund. Ducat. art. 81. et seqq. Burgund. Comit. art. 99. Trecensi art. 3. 5. 6. 91. Catalan. art. 17. 18. etc. Atque ii dicuntur à cause de leurs personnes de condition servile, Mainmortables envers leurs Seigneurs en tous biens, meubles et heritages, en quelque part qu'ils soient assis, in d. art. 5. Consuetudinis Trecensis.

Manus Mortua rursum ipsa praedia spectat, cum aliquis scilicet alicujus, aut Ecclesiae dominio hac se conditione addixit, servumque se esse professus est: vel cum id juris in eadem praedia ex longi temporis praescriptione habet dominus, id est, cum ea praedia huic servituti sunt obnoxia jure constituti, vel praescriptionis, ut habent Consuetudo Arvernensis cap. 27. art. 11. et Marchensis art. 127. quae quidem praedia dicuntur heritages tenus à condition de Mainmorte, in eadem Consuetud. Arvernensi d. cap. 27. art. i quorum possessores pro servis habentur, eoque ipso servilibus praestationibus et operis, quas pluribus recenset eadem Consuetudo Marchens. cap. 17. obnoxii. Charta ann. 1282. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 952: Et porroi avoir Mainmole en ladite masure se jen wil. Ejusmodi praediorum mortuae manus mentio est in Consuetudine Senonensi art. 23. Meldensi art. 48. 77. Vadensi art. 3. Victriacensi art. 69. 70. Nivernensi tit. 8. art. 7. 8. Trecensi art. 59. Ducat. Burgund. art. 11. 75. Comitat. Burg. art. 86. 93. 95. etc. Charta ann. 1198. ex Chartul. Campaniae fol. 229: Emptione centum librarum Manum-mortuam in perpetuum concessi possidendam. Charta P. Episcopi Meldensis ann. 1229. mens. Febr. in Tabulario ejusdem Ecclesiae f. 35: Quitavimus hominibus de Varedis, de Germiniaco, de Villanolio, Manus mortuas, tam immobilium, quam mobilium quae ad nos devenire solebant, vel ad antecessores nostros in territoriis et dominiis sive justitiis villarum praedictarum: ita quod dictae Manus mortuae immobilium ad propinquiores haeredes devolventur ubicunque fecerint mansionem, mobilium vero Manummortuam, prout solet evenire, ad Episcopum de hominibus in dictis vallis manentibus, ubicumque sint dicta mobilia, habebunt propinquiores haeredes, ubicumque mansionem fecerint dicti haeredes. Sed Manum mortuam mobilium, devenientem ad Episcopum de hominibus extra tres villas manentibus, habebit Episcopus ubicumque sint mobilia, sive in praedictis villis, sive extra; si vero terra bladata excadat in praedictis villis et territoriis sive justitiis earum, sicut erit bladata, ad propinquiorem haeredem deveniet. Sed si homo manens in aliqua praedictarum villarum haberet terram extra dictas villas et territoria et justitias earum, de quibus solet Episcopus habere Manum mortuam, terra tamen bladata ad Episcopum deveniat.

Interdum Manusmortua res ipsas mobiles tantum spectat. Consuetudo Trecensis art. 6. de servis: Les autres sont Mainmortables en meubles et les autres en heritages seulement. Mox addit ejusmodi servis non licuisse testari de rebus Manui mortuae obnoxiis, ultra 5. solidos in praejudicium domini.

Manusmortua denique quandoque ad certam pecuniae quantitatem redacta erat, ex manumissoria conditione, quae ex bonis decedentis domino haeres praestare tenebatur. Vetus Charta apud Haraeum in Castellanis Insulae pag. 178: De respectione capitis sui 2. denarios de Mortua vero Manu sex, de licentia maritali sex simili modo. Alia: Pro censu capitali duodecim denarios, et pro licentia maritali quinque solidos; pro Mortua vero Manu totidem solidos persolvant. Vetus Charta ann. 1102. ex Tabulario S. Arnulphi Crespiac.: Et in tantum numerum eorum (servorum) tumultum popularem valuisse, ut omnino commeatum uxorum ducendarum, et partem suarum pecuniarum, quam vulgo Mortuam Manum dicimus, se daturos denegarent.

Hujusmodi vero servitutis immunitates passim produnt veteres Tabulae. Sugerius in eadem Charta apud Doubletum, et tom. 4. Histor. Franc.: Cum autem contigerit praefatos burgenses proles suas nuptiis tradere, post mortem earum, si absque haeredibus obierint, etiam si parentes in villa S. Dionysii Mortuam Manum habebunt, propinquior aliquis fuerit, qui in terra B. Dionysii, vel sub viatura ejus, mansionem in praefata villa minime habuerit. Si aliquando etiam evenerit, ut filias suas hominibus alieni juris maritent, nullatenus eis Mortuam Manum concedimus, sed in jus revocari omnino petimus atque praecipimus. Charta Philippi Flandriae Comitis ann. 1174: Nihil de Manu mortua infra Burgi ambitum extorquebat, nec morientium possessiones permittebat partiri. Charta Communiae S. Quintini: Neque vos, neque alius super homine de Communia Mortuam Manum clamabimus. Charta Mathildis Comitissae Nivernensis ann. 1223: Quitto omnino et in perpetuum liberis meis civibus Autisiodorensibus Manum mortuam, quam in praejudicium eorum confiteor me arestasse, ut eorum haeredes et successores ubicunque manserint, excasuras parentum et praedecessorum suorum sine aliqua perturbatione et interventu pecuniae possideant pacifice et quiete.

Quale fuerit jus Manus-mortuae, quaeve servitia praestita ab hominibus ejusmodi servituti obnoxiis, luculenter explicatur in Charta Libertatum Montis-Britonis ann. 1376. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 82. quam hic summatim exscribere operae pretium duximus: Primo quittavit penitus et in perpetuum remisit Manum mortuam quam ejus predecessores capere et habere in dicto loco et mandamento consueverant... Concedens ideo dictus D. praedictis hominibus, incolis, personis et habitatoribus dicti loci et mandamenti ejusdem, tam praesentibus, quam absentibus, et qui nunc sunt, et qui pro tempore fuerint... quod ipsi homines, et personae testari possint et ordinare de eorum bonis quibuscumque, et in personis quibus eis videbitur et placuerit, ultimas voluntates, donationes causa mortis, et alios contractus facere pro libito voluntatis; et quod eis et in eorum bonis, debeant et possint succedere eorum liberti, fratres, consanguinei, proximiores et propinqui per testamentum vel ab intestato, prout jura volunt. Item cum dicti homines consueverint varias et diversas corvatas facere et tantas quantas Domino erat necessarium et placebat, concessit, etc. Item concessit quod ipse dominus suique haeredes et successores, aut aliquis Officialium suorum non possint nec debeant contra dictos homines et personas inquirere ex officio curiae nec contra ipsos seu alterum ipsorum inquisitiones facere sine legitimo denuntiatore, etc. Item concessit... quod ipsi homines et personae successoresque sui aut ipsorum alter cogi non possint nec debeant... ad gaytandum in castro et fortalitio nec ad custodiendum portam fortalitii, seu alibi in dicto fortalitio aliquo tempore, de die vel de nocte... Item concessit, quod ipsi homines et personae utriusque sexus... possint et sibi liceat maritari, et uxorari se liberosque nepotes, agnatos et cognatos ipsorum quotiescumque et ubicumque sibi placuerit et eis videbitur ad ipsorum omnimodam voluntatem, licentia domini seu alterius personae non petita seu expectata, etc. Item concessit, quod ipse dominus successoresque sui... non possint nec debeant, nec eis licitum sit in futurum dictos homines, incolas et personas, cujuscumque status sint.... tailliare seu peraequare talliam, seu peraequationem aliquam eis facere, aut aliquam servitutem talliae, doni vel exactionis pecuniae cujuscumque eis imponere, ac eisdem summas pecuniarum extraordinarium petere, vel exigere, nisi, etc. Item concessit, quod ipsi homines et incolae... non possint nec debeant in futurum aliqualiter cogi ad fortificandum donjonum dicti D. Montis-Britonis, nisi, etc. Inter quae illud praecipue observandum arbitror, quod Liberis, etiam ex legitimo matrimonio procreatis, facultas concedatur bonis paternis succedendi; ex eo quippe recte colligitur, jus illud aliquando denegatum fuisse iis qui sub mortuae Manus servitute degerent.

An vero ratione Manus-mortuae cui, ob ligeitatem de corpore et persona, obnoxii erant nobiles in Delphinatu aeque ac rustici ignobilesque viri, eidem servitutis jugo adstricti tenerentur, dubitare me fateor. Atqui tamen nihil inter eos discriminis occurrit in Charta ann. 1349. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 591. qua a Manu-mortua nobiles liberat Dalphinus, ea conditione ut illi perinde homines suos ab ea eximerent: Item ipse D. Dalphinus per se et successores suos remisit, quittavit totaliter et reliquit ubicumque terrarum et locorum Dalphinatus et terrarum suarum perpetuo, omnem Manum-mortuam, et omne jus, actionem et requisitionem, quod et quae sibi competebant, aut competere poterant in Barones et Banneretos, Nobiles, Valvassores et alios quoslibet subditos Dalphinatus et terrarum suarum quarumcumque, seu in eorum bonis et hereditatibus quibuscumque, ubicumque sint, occasione Manus-mortuae, volens et ordinans quod eodem modo Barones, Bannereti, Nobiles, Valvassores et alii subditi Dalphinatus, et aliarum terrarum suarum quittent et remittant et remittere debeant et teneantur perpetuo hominibus et subditis eorumdem Manum-mortuam quamcumque, et omne jus sibi competens et competiturum occasione Manus-mortuae, adversus eorum homines, seu subditos, seu bona eorum, alias nisi praedictam quittationem et remissionem facerent, aut si ulterius dicta Manu-mortua uterentur, illi sic utentes et volentes quittare dictam Manum-mortuam, nequaquam gaudeant nec gaudere possint praesenti privilegio remissionis Manus-mortuae, sed ab eo totaliter sint excepti, si quandocumque casus forsan contingeret in eosdem aut successores eorum. V. Salvaingum de Usu feud. cap. 32.

Manus Mortua, Jus regis vel domini alicujus loci in extraneorum decedentium bona, Gall. Droit d'aubaine. Privil. mercator. Ital. ann. 1277. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 670. art. 3: Et eis concedimus quod bona decedentium, sine reclamatione Manus mortuae, assignentur personis quae legitimam a decedentibus causam habeant. Charta ann. 1224. ex Chartul. 23. Corb.: Ego vero dictam praeposituram... quittavi in perpetuum, cum omni jure ad eamdem pertinente, videlicet justiciis, relevaminibus, Mortuis manibus, invadiamentis, etc.

Cum igitur hominibus manus mortuae de bonis suis testari haud liceret, id nominis postmodum inditum personis Ecclesiasticis, Collegiis, Communitatibus, etc. quibus perinde de bonis beneficiorum aut dignitatum, vel Collegiorum testari ac disponere non licet: qua notione vocem hanc usurpant fere semper Consuetudines municipales, et Edicta Regia.

Ejusmodi porro praedia in manum mortuam transferre non licet absque Regis et domini capitalis licentia. Meminit Edwardus Rex apud Willelm. Thorn ann. 1286. et 1288. Statuti a se editi de terris et tenementis ad Manum mortuam non ponendis, licentia sua super hoc non obtenta. Unde Cowello Mortuae manus est talis manus, quae feudum apprehensum sine omni metu amittendi, aut feoffatori ex quacumque causa restituendi tenet. Inde etiam Edwardus Cokus ad Littletonem sect. 1. ejusmodi Mortuam manum dictam vult, quia possessio eorum est immortalis: ita ut manus pro possessione; mortua vero per antiphrasin pro immortali accipiatur. Praedia igitur quae dabantur Ecclesiis, dicebantur dari in manum mortuam, hac formula descripta in Charta ann. 1266. in Tabular. S. Arnulfi Crispiacensis: Ita scilicet quod dictus Philippus de Glacca Armiger dedit in Manu mortua, et absque aliquo censu, reditu, seu dominio, alicui domino persolvendo, etc. M. Pastorale Ecclesiae Paris. ann. 1273: Et volumus, quod dicti Decanus et capitulum dictas vineas teneant, et possideant in Manu mortua sine homagio, sine servitio, aut redhibitione aliqua nobis vel haeredibus aut successoribus nostris in posterum faciendis.

Sed unde revera caduca servorum ista haereditas, quae ad dominum ipso jure devenit, mortua manus dicta fuerit, haud temere quis definiat. Nescio enim, an omnibus probetur, quod tradit Auctor magni Chron. Belgici ann. 1123. ubi de Adalberone II. Episcopo Leodiensi, a quo sublatum manus mortuae jus scribit: In eo vero consistebat jus, ut quandocunque aliquis paterfamilias, qui hanc debuit servitutem, in signum servitutis praeteritae optimum pignus vel jocale, quod in ipsius domo reperiri contigerit, a dominis exigeretur: sin autem nihil esset, ut tum defuncti dextra manus offerretur. Molanus lib. 3. de Canonicis cap. 35. et ex eo Locrius in Chron. Belg. ann. 1142. addunt, dextram manum oblatam in signum, quod ei amplius non serviret.

Manus AEterna, Eodem sensu. Vide Haltaus. Gloss. Germ. v. Ewigkeiten, col. 418.

In Manu-Mortua Tenere, in Testam. Roberti de Sorbona tom. 8. Spicil. Acher. pag. 249: Primo enim omnia bona sua immobilia, quae tenet in Manu-mortua, videlicet vineas, domos, census, cum eorum pertinentiis quae acquisivit Parisius, etc.

Placitum Manus Mortuae, significat rachatum, quod debetur domino post mortem vassalli. Nam placitum hoc loco id sonare, docemus infra. Exstat Charta Aimerici Vicecomitis Thoarc. ann. 1253. qua Dom. de Rupe Militi concedit, quicquid habet in villa S. Benedicti de Anglia, praeter homagium ligium, et placitum Mortuae manus, usque ad 10. libras monetae currentis, quando illud contigerit evenire, et quaedam calcaria deaurata, quandiu vixerit ille, qui praedictum placitum fecerit. Aliam ejusdem Aimerici anni 1254. profert Gallandus lib. de Franco allodio, in haec verba: Et est assavoir, que ledit Vicomte de Thoars nos a quitté icele partie, que nous doussent mettre au plait et à rachat, que il a feit au Comte de Peitiers daudevant dites choses: et si il aveneist, que rechat ou plait de Morte main fu fait au viage de moi Aimeric dauvant dit, des choses dauvant dites, ge ne fus tenus à rien mettre: més aprés ma mort, ma devant dite femme, et mi hoir, et mi successor sunt tenu à mettre au plait et à rachat de Morte-main, segond nostre partie dessus nommée, que nous avons des choses, et segond çou que nostre autre mettront au plait et à rachat, por raison de la partie segun le usage et la costume du pays. Catalogus Militum ann. 1271. tom. 5. Hist. Franc. 551: Petrus de Sainte Flaive dicit, quod nihil debet praeter placita Manus mortuae, et servitium ad castellum de Luc. Tabularium S. Cypriani Pictaviensis ann. 1404: Cum tribus solidis de placito, et cum 12. denariis pro omnibus servitiis solvendis de Mortua manu. Idem: Cum 30. solidis de placito solvendis de Mortua manu. V. Cons. Pict. art. 173. et 174.

Mortimanus. Charta Henrici Imper. ann. 931. apud Miraeum in Cod. Donat. Piar. lib. 1. cap. 30: Campestria et silvestria jura, et Mortimanus suas, et abmatrimonia tam libere in sempiternum possideat, sicut fundator ipsius... possederat. Vide, Mortalia, Manumissio.

Manus Mortua. In Capitulari 2. Caroli M. incerti anni cap. 1. Edit. Baluz. et in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 110. Rationabiles ac legitimae commutationes Ecclesiis utiles ratae haberi, inutiles vero et incommodae atque irrationabiles dissolvi jubentur. et recipiat unusquisque quod dedit. Deinde additur: Ubi vero Mortua manus interjacet, aut alia quaelibet causa, quae rationabilis esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur, et ad nostram notitiam perferatur. Eadem habentur in Lege Longob. lib. 3. tit. 10. § 3. Lothar. I. 51. in Capitul. Wormatiensi ann. 829. cap. 5. in Capit. Caroli C. tit. 32. cap. 6. tit. 39. cap. 8. ubi pro rebellis, legendum rationabilis. Fateor hic me caecutire. Si qui commutaverat mortuus fuerit.

Commode omnino locum hunc illustravit eruditus Muratorius in Notis ad eamdem Legem tom. 1. part. 2. pag. 142. Manus mortua, inquit, in hac lege significare mihi videtur potestatem Regis sive possessionem Regis aut fisci, ut sit sensus: Ubi vero Ecclesiarum praedia sint in manu Regis, sive possessa per fiscum, aut alia quaevis rationabilis causa intervenerit, diligenter describatur, etc. ut habet Codex Estensis. Fiscus enim nunquam moritur, et immortalis est, etiam decedente Rege: ad cujus similitudinem Manus-mortua deinde coeperunt appellari Ecclesiae, collegia, etc. ut supra observatum est. In Capitul. Caroli Calvi haec eadem Lex repetitur his verbis: Et si Mortua manus, vel praeceptum regium super eis interjacet. Manus mortua, ut reor, fiscum designat possessorem: Praeceptum Regis privatum hominem possessorem, sed Praecepto regio munitum. Tunc ad Regem haec erant deferenda. Vide Legem 234. Rotharis apud eumdem Murator. ibid. pag. 35. ubi de re, quae ad curtem Regis ceciderit, nulla fit repetitio. Quod firmare iterum licet ex Capitul. apud Carisiacum cap. 8. in quo haec eadem Lex inserta legitur ubi de rebus Ecclesiasticis et de rebus quae ad fiscum regium pertinent sermo sit.

Neque proclivius est divinare, quid eadem vox sonet in Wichbild Magdeburg. art. 103: Quilibet persoluta debita declarare debet ad sacra post Manum mortuam metseptimus. Sensus forte est: qui defuncti bona obtinuerit, hujus debita se persolvisse cum sex aliis ad sacra jurabit. Germ. nach todter Hand, id est, Post mortem ejus cui exsoluta est pecunia.

Manu Propria singula se idoneum facere, id est absque conjuratoribus seu consacramentalibus. Capitular. lib. 3. cap. 91: Et si aliquis quaelibet persona adversus eum quamlibet querelam habere voluerit, liceat ei secundum Legis ordinem cum sacramento quod posuimus Manu propria singula se idoneum facere, etc. Vide Juramentum.

Manu Tertia, septima, duodecima, etc. jurare. Vide Juramentum.

Manu Salva Capere, quasi in salva gardia, seu in secura manu. Synodicon Nicosiense cap. 26. de Clericis: Ne vadant de nocte, maxime post tertiam pulsationem: quod si inventi fuerint, licentiam damus custodibus civitatis, ut eos capiant salva Manu, et detineant usque mane, nobis quantocius praesentandos.

Manus Vestita. Vide Vestire.

Manus dicuntur avium rapacium pedes, in Legibus Palatinis Jacobi II. Reg. Majoric. ubi de Falconerio majori tom. 3. SS. Junii pag. xxiv: Veluti logres, capucia, longas, et alia arnesia ad rostrum et Manus ipsarum praeparandas et etiam quaecumque alia necessaria providebit.

Manus Molaris, Mola, ut videtur, quae manu versari potest. Pedag. Bapalm. ex Chartul. 21. Corb. fol. 259. v°.: La carette qui maine meulles, ij. deniers le meulle, et Mains mollaires, j. den. Margar. Comit. Flandr. chart. ann. 1252. apud Lappenb. in Orig. Foeder. Hanseat. pag. 61: Par Manus Molarium obolum.

Manus Christi, Massa quaedam saccharo condita. Comput. ann. 1334. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 85. col. 1: Pro duobus pixidibus sive massapanis, unum de Manu Christi, et alium de confiegs, etc.

Manus Papiri, Gall. Main de papier, Chartarum scapus. Comput. ann. 1402. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 174. col. 1: Pro media Manu papiri, in qua fuit scriptus liber censuum et usaticorum supradictorum, xv. den. Turon. Alter ann. 1450. ex Tabul. S. Vulfr. Abbavil.: Item pro duabus Manibus papiri, ij. sol. vj. den.

Manus, Manubrium, Gall. Manche. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.: Item plus tres picas ferri latomorum sive peyreriorum cum earum Manibus sive caudis.