Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MARTELLUS

MARTELLUS, Idem quod Martelleria. Reparat. factae in senescal. Carcass. ann. 1435: Pro una pecia de coral ex longitudine duodecim palmorum et latitudine trium quartonum, pro faciendo Martellum dictae Carcassonae, emptis pretio xv. sol. Item pro vjxx. libris cavillarum ferri pro dictis tarrassaria et paxeria, pro Martello et pro cathenis, emptis pretio v. lib. Vide alia notione infra in Martus 1.