Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MARTYR

MARTYR, Qui mortem pro Christo et fide Christiana oppetiit. Ita Ecclesia hodie hoc nomen usurpat. Isidorus lib. 7. cap. 11: Martyres seu testes ideo vocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. S. August. lib. 22. contra Faustum cap. 76: Per quorum confessiones, passiones et mortes hoc Deo placuit attestari, Martyres appellantur, qui Latine testes interpretantur. Ammianus lib. 22: AEdes illis exstruerentur ut reliquis, qui deviare a Religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc Martyres appellantur. Idem lib. 27: Hos enim, quos interfici tanquam noxios jubes, ut Martyres, id est, divinitati acceptos, colit Religio Romana. Ubi legendum censuerim adscriptos.

At primitus, et sub ipsius Ecclesiae incunabulis non eadem videtur fuisse ratio. Constat enim S. Cyprianum superstitibus Martyrum appellationem tribuisse, uti Epist. 9. quae inscribitur Martyribus et Confessoribus Jesu Christi. Et Epist. 12: De hoc, et ad Clerum, et ad Martyras, et Confessores literas feci. Epist. 15: Literas feci, quibus Martyres et Confessores consilio meo, quantum possem, ad Dominica praecepta revocarem. Sic et Epist. 20. 23. 52. et 69. In Concilio Carthaginensi quidam Confessorum, quidam Martyrum titulis donantur. Sed et aliis locis Martyres a Confessoribus distinguit Cyprianus, videturque innuere Martyres vocari, qui usque ad effusionem sanguinis pro Christo passi erant, licet superstites, nec consummato martyrio, cum Confessores dicerentur, qui sola voce constanter Christum confessi essent, de quibus agit Epist. 30. Idem Luciano scribens Epist. 22: Nunc carissime, jam inter Martyres deputande. Epist. 25: Contigit hic per tormenta consummari martyria. Epist. 30: Illud praeterea vellemus addiscere, si Martyres non propter aliud Martyres fiunt, nisi ut non sacrificantes teneant Ecclesiae usque ad effusionem sanguinis sui pacem. Fatendum tamen interdum utrumque nomen confundere, verbi gratia, dum Aurelium, Celerinum, et Numidicum, quamvis tormenta passos, Confessores vocat.

Martyrum appellatione donat etiam interdum Ecclesia viros sanctitate illustres, qui non pro confessione nominis Christi, sel alia quavis ratione mortem perpessi sunt, verbi gratia a latronibus, aut viris impiis caesi. Ejusmodi sunt S. Gervas. Cenomanensis Diac. in ejus Vita MS. cujus festum agitur pridie Non. Julii, S. Landoaldus in ejus Vita n. 6. S. Patern. Senonens. Monach. in ejus Vita num. 14. 15. S. Lietphard. apud Molanum, S. Germ. Abb. in ejus Vita n. 13. S. Leopard. in ejus Vita MS. Non. Octob. S. Germanus Scotus in ejus Vita Ambiani edita, S. Praetextus Episc. Rotomag. in ejus Vita, S. Paternus, S. Eoharnus apud Bolland. Benedictus PP. V. apud Baron. ann. 965. n. 2. S. Thomas Archiep. Cantuar. et alii passim. Vide Gervasium Dorobern. pag. 1296. Eadmerum in lib. 1. Vitae S. Anselmi Cant. Arch. cap. 26. 27. 28. apud Sur. 21. April. Mabillonium tom. 6. Vitae SS. Ord. S. Benedicti pag. 580. et Baron. ann. 400. num. 4.