Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MARTYRIUM

MARTYRIUM, AEdes sacra, Deo sub Martyrum invocatione dicata. Isidorus lib. 15. cap. 9: Martyrium, locus Martyrum, Graeca derivatione, eo quod in memoriam Martyris sit contructum, vel quod sepulcra sanctorum ibi sint Martyrum. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 6: Martyria vocabantur Ecclesiae, quae in honore aliquorum Martyrum fiebant: quorum sepulcris et Ecclesiis honor congruus exhibendus in Canonibus decernitur. Lex 7. Cod. Theod. de Sepulcris violat. (9, 17.): Habeant in potestate si quolibet in loco Sanctorum est aliquis conditus, pro ejus veneratione, quod Martyrium vocandum sit, addant, quod voluerint fabricarum. Sedes Apostolorum vel Martyrum, in leg. 6. eodem tit. Hieronym. in Chron.: Cujus industria in Hierosol. Martyrium extructum est. Rursum: Constantinopoli Apostolorum Martyrium dedicatur. Testamentum S. Remigii Remensis Episc.: Martyriis, Diaconiis, Xenodochiis, etc. Anastasius in S. Leone: Factum est Concilium sanctum Episcoporum in Calcedona in Martyrio sanctae Eufemiae. Adamnanus lib. 1. de Locis SS. cap. 8: Inter illam quoque Golgothanam basilicam et Martyrium, quaedam inest exedra, etc. Theodulphus lib. 2. Carm. 9. de S. Quintino: Cujus Martyrium devota mente frequentat Plebs, etc.

Sic Graeci Μαρτύριον passim usurpant, Socrates lib. 4. cap. 18. Theodoritus lib. 3. cap. 2. Sozomen. lib. 2. cap. 26. Concil. Laodic. cap. 8. Chrisostomus, et alii. Memoria Martyrum Juliano Toletano lib. 1. Progn. cap. 20. et 21. Basilicae Martyrum dicuntur in Capitulis Caroli M. lib. 7. cap. 2. Quo spectant ista S. Hieronymi in Apologia ad Pammach. cap. 6: Quare ad Martyres ire non audent, quare non ingrediuntur Ecclesias ?

Martyria, proprie etiam ipsa Martyrum sepulcra, memoriae, confessiones, quibus superaedificantur altaria. Liber Pontificalis Damasi in Felice I: Hic constituit supra sepulcra aut memorias Martyrum Missas celebrari. S. Augustinus lib. 22. de Civit. Dei cap. 10: Nos autem Martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus: nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus Martyribus, sed uni Deo et Martyrum et nostro sacrificium immolamus, etc. Eadem habet Serm. 101. de Divers. et lib. 20. contra Faustum Manich. cap. 21. Ceremonialis Episc. lib. 1. cap. 12: Sub altari majori .... ubi sanctorum Martyrum corpora requiescunt, qui Martyrium sive Confessio appellatur. Scribit vero Theophanes lege sanxisse Constant. M. idolorum templa ἀποδίδοσθαι τοῖς τῷ Χριστῷ ἀφιερωμένοις.

Martyrum Concilia, etiam dicuntur ejusmodi aedes, Martyribus dicatae, in Martyrol. 23. Jan. Liber Pontificalis, de Damaso: Qui Martyrum concilia atque sepulcra versibus declaravit. S. Hieron. in Epitaph. Nepotiani: Martyrum conciliabula diversis floribus, et arborum comis, vitiumque pampinis obumbravit. De Memoriis Martyrum floribus obumbratis agit S. August. lib. 22. de Civit. Dei cap. 8. ubi etiam Martyrium vocat, templi partem, in qua exstat ipsum Martyris sepulchrum. Habetur perinde, σύναξις τῶν μαρτύρων, in Concil. Gangrensi can. 20.

Haud scio an non pro Die Sanctorum memoriae sacra intelligendum sit, praesertim ob mensis Junii adnotationem, in Charta Otton. imper. ann. 947. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 4. r°: Actum in opido Franconefort mense Junio in Martyrio Apostolorum Petri et Pauli.

Martyria, Martyrum ossa, reliquiae. Mirac. S. Florent. tom. 7. Sept. pag. 426. col. 2: Factum est, ut hi, qui ferebant tam praeclarissima Martyria, etc.