Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MARTYROLOGIUM

MARTYROLOGIUM, Fasti Sanctorum. Gregorius M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 29: Nos autem paene omnium Martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus, non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus, indicatur, sed tantummodo nomen, et dies passionis ponitur. Vide, quae notavit Baronius in Praefat. ad Martyrolog. Roman.

Sequioribus saeculis, maxime apud Monachos, Martyrologium laxius sumptum pro Necrologio, seu Obituario et Regula, quod fere semper in eodem volumine Martyrologium, Obituarium, et Regula Ordinis descripta legerentur. Capit. Aquisgran. ann. 817. num. 69: Utad Capitulum primitus Martyrologium legatur, et dicatur versus, deinde Regula, aut homelia quaelibet legatur. Unde Martyrologio inscribi dicitur, cujus obitus dies ibi annotatur, ut scilicet ex ea congregatione seu fraternitate, cui quis adscriptus est. Ingulphus pag. 907: Nomen ejus et uxoris ejus fratrum nostrorum Martyrologio inscribi consensimus. Statuta Guigonis Prioris Cartusiae de Quadripertito exercitio Cellae cap. 41: Nomen vero cujusquam in suo non scribent Martyrologio, nec cujusquam anniversarium ex more facient. Adde Hist. Abbatiae Condomensis pag. 473. Tabular. S. Eparchii Inculismensis fol. 43. 44: Quatenus ipsi fratres memoriale meum post mortem meam in Martyrologio suo subscribant, et dominum omnipotentem pro peccatis meis et parentum meorum devotius exorent. Neque dies duntaxat obitus annotabantur, sed etiam Ecclesiis quaevis impensa beneficia, aut factae donationes. Ditmar. lib. ult. pag. 109: Sanctorum reliquias et munda earum receptacula, cum aliis utilitatibus plurimis tam in praediis quam in mancipiis ego acquisivi, et ne te forsitan laterent, Martyrologio inscripsi meo. Vide, Fraternitas, Fratres conscripti, Monachi ad succurrendum, Regula.

Martilegium, Obituarium, necrologium. Charta ann. 1438. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 626: Ordinavimus quod cum contigerit eundem Edmundum ab hac luce migrare, ut nomina omnium supradictorum cum obitu eorum in nostro Martilegio inserantur, et singulis annis futuris perlegantur in die anniversariorum suorum praesenti Conventu in domo nostra capitulari.

Ovidii fastos Martyrologii nomine appellat Auctor libri de Mirab. Romae in Diar. Ital. Montisfalc. pag. 293.