Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MATER

MATER, Abbatissa, Monasteriorum Sanctimonialium Praefecta, apud S. Hieron. in Epist. ad Sabinianum, Gregorium M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 28. et alios, quae crebrius Mater Monasterii dicitur, ut apud S. August. Epist. 109. Hildebertum Cenoman. Epist. 79. Adhelelmum Episc. Sagiensem in Vita S. Opportunae n. 8. Rudolfum in Vita S. Liobae num. 2. in Regula S. Caesarii ad Virgines, in Vita S. Bathildis Reginae cap. 2. num. 7. in Vita S. Boniti Episc. Clarom. cap. 7. in Vita S. Praejecti cap. 1. n. 3. etc. Vide in Abbas pag. 16. col. 1.

Mater Ecclesia, Cathedralis. Histor. MS. Monast. Beccens. pag. 146: Si autem in eadem parochia talis causa orta fuerit, quae ferri judicio finienda sit, tunc ex placito Abbatis, aut apud Matrem Ecclesiam causa finiatur, judiciumque portabitur, aut Archiepiscopus ferrum judicii ad locum per ministros suos destinabit. Vide Ecclesia.

Vulgo Eglise matrice. Mater, nude, appellatur in Actis S. Gauger. tom. 2. Aug. pag. 689. col. 2: Porro vir Domini Gaugericus non procul a Matre superbis in aedibus... habitabat; verum semper aut in ecclesia aut juxta ecclesiam versabatur. Vide infra Maternitas.

Mater de Fonte et Confirmatione, Quae aliis Matrina, Gall. Marraine, dicitur. Concilii incerti Decretum, apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 57: Homo si incestum commiserit de istis causis: de Deo sacrata, aut cum Matre sua de Fonte et Confirmatione, etc. Mater Spiritualis, apud Aimoin. l. 3. Hist. cap. 6.

Mater Coquinae, Quae viliora coquinae officia implet. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratae Tolos.: Mater coquine teneatur isto die portare in refectorio duas durnas plenas aque specialis. Et infra: Prius administrator debet providere expensis Conventus de alleis et lactucis... et hoc debet facere mundare et preparare in coquina videlicet a Matre coquine.

Mater Facultataria, dicitur quae habebat ex testamento mariti facultatem aliquid agendi, disponendi, determinandi pro liberis, in Decis. Rotae ad calcem Fontanellae de Pact. nupt. edit. Lugdun. ann. 1719. Decis. 43. et 44.

Mater Noctium nuncupabatur apud veteres Saxones et Danos ea nox qua Christum natum existimabant, quod ab ea anni exordium ducerent, quasi illa esset parens et princeps omnium reliquarum noctium, ut pote a qua caput anni civilis sumeretur, inquit Jos. Scaliger lib. 2. de Emendat. temp. pag. 170. quem consule.