Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MATER

MATER,³ Alveus, Gall. Lit d'une riviere. Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 318: Exinde tenendo Matrem antiquam dicti rivi Dandaut, usque ad gurgim ejusdem rivi. Alia ejusd. ann. in Reg. 61. ch. 166: Deinde prout ipse rivus de Vera descendit per Matrem antiquam dicti rivi seu fluminis Verae. Vide infra Matrix 2.

Matres Cerebri, sic dicti panniculi duo, qui circumdant cerebrum, quorum alter crassior, dura mater vocatur; alter pia mater. Vide Constantinum African. lib. 3. Pantechn. cap. 11.

Lit. ann. 1358. in Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 230: Cum dicto ense dictum Raymundum Fornesii uno ictu in pulsu capitis percussit et letaliter vulneravit et sibi pia et dura Mater fregit. Vide infra Miringae.