Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MATERNA

MATERNA Lingua, Vulgaris, vernacula. Chart. ann. 1503. apud Madox Formul. Anglic. pag. 339: Omnes easdem animas nominatim et in specie in lingua Materna idem Canonicus presbyter publice recitans et Deo devote recommendans.

Maternaliter, Vernacule, vulgari sermone. Charta ann. 1189. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 356: Et cum predictus Patriarcha (Aquileiensis) litteraliter sapienter predicasset, et per eum predictus Gherardus Paduanus Episcopus Maternaliter ejus predicationem explanasset, etc.