Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MATURITAS

MATURITAS, Amalarius de Ordine Antiphonarii cap. 69: Populus enim invitatur ad vigilias et hora noctis, de qua dicebat David Propheta: Praeveni in Maturitate et clamavi. Ubi maturitas accipitur pro media nocte, ut ex S. Augustino explicat idem Amalarius. Atque ita ea vox accipi debet apud Eckeardum Juniorem de Casibus S. Galli cap. 1: Progreditur interea praeventor Maturitatis ad sepulcra cimiterii oraturus. Cap. 3: Quadam nocte in Ecclesia praeveniens in Maturitate. Ibid.: Quem invenit surgentem, ut et ipse praeveniret in Maturitate. Vocis vim exponit Iso de Othmaro lib. 1. cap. 7: Cum nocturnae celebrationis vigilias consurgendo praeveniret. Ubi perperam Goldastus maturitatem, matutinitatem et auroram interpretatur.