Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDIATOR

MEDIATOR, Intermedius. Cyprianus, seu auctor de Cardinalibus operib. Christi in Prologo: Unde haec sitis divitiarum miseris pectoribus assidet, et ambitionis salsugo bibulam animam occupat, uti per fas et nefas ad loca superiora etiam de latebris eremi, nonnulli se ingerant: et de omni gradu, ubi aliquis aditus patet, anheli prodeant, discurrant ad judices, blandiantur Mediatoribus, conducant auxiliarios, et modis omnibus elaborent, ut sedeant cum Principibus. Chron. Romualdi II. Archiep. Salern. apud Murator. tom. 7. col. 226: Et Hyacynthum diaconum Cardinalem, cum Christiano Cancellario, et aliis Theutonicis, qui pacis Mediatores erant, ad eum direxit. Vide Haltaus. Glossar. voce Mittel-mann, col. 1360. et infra Medius. Hispan. Medianero, Gallis, alias, Maienierres, eodem sensu, in Chron. S. Dion. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 331. Moienierres, in iisd. Chron. ubi de Gest. Caroli M. ibid. tom. 5. pag 241. Méeneur, in Charta ann. 1260: Et se li dui enquerreur se discordoient, ils aporteroient le descort au tiers Méeneur que li rois y mettra... Et li dui enquerreur et li Méenerres doivent jurer seur sains que il en bonne foy termineront cette chose. Lit. ann. 1265. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 399: Liquels Méenneurs les contens des marchiez, qui seront entre les devant diz tanneurs et les bouchiers, pour raison de la marchandise des devant diz cuirs, Méenneront bien et loyaument entre lesdictes personnes, par leur serement; lequel Méennement fait, etc. Maeneresse, ubi de muliere agitur. Charta Clementiae dominae de Fouvento ann. 1255. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 171. r°: Com li abbés et li couvanz de Biauleu m'eussent mise Maeneresse de appaisir le descort, qui estoit entre l'abbé et le couvant devant dit d'une part, et les hommes d'Ortes et de la Chapelle... d'autre part,... cilz descorz ait esté accordez bonnement par nostre Méanement. Hinc etiam Moiennement, pro Médiation, entremise, in Charta scabin. Camerac. ann. 1260: Parmi l'atirement et le Moiennement des preudommes, ki s'en entremisent, nous sommes accordet enviers le capitle devant dit, et en avons fait pais des descors devant diz. Vide infra Medius.

Ita Graecis Μεσάζοντες dicuntur, qui rebus gerendis in Palatio praesunt, seu quibus veluti sequestris Principes res suas peragunt; Ministri aulae, Mamertino in Paneg. Rerum Ministri, Manilio lib. 5. nuncupati. Horum mentio occurrit apud Nicetam in Man. lib. n. 3. et Cantacuzenum lib. 3. cap. 15. lib. 4. cap. 39. Summus vero rerum Minister Μέγας Μεσάζων dicebatur, cujus dignitas in Palatio proinde summa, cui Ducas cap. 21. 22. et 28. Vesiriorum Turcicorum dignitatem aequiparat.

Mediatores, apud Bavaros dicebantur, quibus veluti mediis, bona Laicorum, quae ab iis comparare ex Legibus non licebat, ad Monasterii usus, iisdem per imaginariam donationem eadem concedentibus, sibi comparabant Monachi. Vita B. Mariani Abb. Ratisp. n. 16: Aream unam... ementes per manum Mediatoris Praefecti Ratisponensis, ibidem,... Monasterii fundamentum jecerunt. Num. 19: Agros et possessiones in usus... Fratrum per manum Mediatorum Henrici Ratisp. Burchgravii, atque Othonis Landgravii comparavit. Adde num. 20. Eadem Vita n. 28: Eclesiam quam ipse de propriis facultatibus suis... construxerat, cum 17. aratris Abbati praefato,... per manum Mediatoris Comitis Gerardi, more Bavarico,... contradidit. Vide Haltaus. Glossar. Germ. col. 1586. et infra Salamannus.

Ea porro acquirendi ratio per Monasteria, Delegatio appellabatur. Charta Luitpoldi Ducis Bavariae in Chronico Reichersperg. ann. 1141: Haec autem traditio ad altare S. Michaelis in Richersperg me praesente ac petente facta est per manum Comitis Luitoldi de Bleiera delegatione firma, in cujus manum Delegatio eadem per manum nostram prius fuerat facta. Idem Chronicon ann. 1157: Idem Comes Pertholdus... in manum Comitis Pertholdi de Pogen ad fidem Delegavit Richerspergensi Ecclesiae per manum ejus omnimodis Delegandum ad petitionem ejusdem Ecclesiae Praepositi tunc Fratrum. Et ann. 1162: Ibi Praepositus Richerspergensis Magister Gerhous in audientia publica (Curiae) interpellavit ac monuit Comitem Pertholdum de Pogen, quatenus praedium, quod dicitur Manstuer, secundum quod in manum ejus devenerat, Richerspergensi Ecclesiae Delegaret. Et Dei quoque providentia praesens fuit Comes Pertholdus de Andechs, qui locutus est in hunc modum: Facere debes, o cognate Comes Pertholde, quod postulatur, quia ego id ipsum praedium sic in manum tuam Ratisponae delegavi, ut tu hoc Delegares jam dicto Coenobio, etc. Ejusmodi autem donationes ac traditiones per manus advocatorum fiebant, ut ibidem innuitur. Charta Ludovici Imper. ann. 910. apud Brower. lib. 3. Antiq. Fuld. cap. 16: Signum Gebehardi et Chunradi Comitum, qui easdem traditiones rerum fideli manu susceperunt, et hoc coram Rege juraverunt, ut eas S. Bonifacio Martyri fideliter Delegarent, et praecepto regio confirmarent. Ad hunc etiam morem referenda videntur quae habent Traditiones Fuldenses lib. 3. trad. 1: Haec idem Wermundus in manum praedicti Goldeboldi Comitis allegavit, ita et ille fidem ipsi servans in altare patroni nostri Delegavit. Tradit. 3: Praedium... in usum fratrum hujus Ecclesiae ob memoriam sui Delegavit. Tradit. 31: Idoneos testes 6. numero coaequalium suorum delegerunt, quibus haereditariae traditionis jus Delegaretur, illis hoc jus delegationis invicem sibimanu ad manum tradentibus, etc.