Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDIATOR

MEDIATOR,² Idem qui Medietarius, Gal. Metaier. Charta ann. 1244. in Tabul. Compend.: Mediatores vero et ille qui carionem ducet... nihil miscebunt cum carione in praejudicium dicti Majoris. Tabular. SS. Trinit. Cadomens. fol. 23: Habemus... in Amblia terram unius carucae... et Mediatorem sex acrarum terrae. Tabularium S. Sergii Andeg. Ch. 35: Terram prope Capellam S. Laur. apud Calonnam Mediator Episcopi Huberti Andeg. bobus suis et carruca consuetudine mediatoria exercuit. Vide Guerard. Proleg. Chartul. S. Petri Carnot. pag. 62.