Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDIATOR

MEDIATOR,³ Praes, sponsor. Charta exarata ann. 973. apud Ughellum in Beneventanis Archiep.: Guadium mihi dederunt Simeon Clericus et Judex, et Radoaldus Diaconus,... et Mediatores posuerunt Gaidarios de jam dicta civitate Sipontina. Similiter tam Marcus Clericus guadium mihi dedit, et posuit Mediatorem Milum fratrem suum,... ea ratione, ut si aliquo tempore adveniente aliquam contrarietatem fecerint, per qualemcunque modum vel ingenium, obligaverunt se omnes componere cum praedicto Archiepiscopo, etc. Vide Medietates.