Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDICUS

MEDICUS Vulnerarius, Chirurgus, qui vulnera curat. Mirac. S. Hyac. tom. 3. Aug. pag. 372. col. 2: Petrus sartor de Casimiria, manu dextra graviter vulneratus, et Medicis vulnerariis destitutus, post vota sanatur. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657: Mege, Prov. medicus, plagarius.