Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDIO

MEDIO, (MEDIARE) Rem tractare, agere, componere, non ut judex, sed ut intermedius et sequester: quo vocabulo Angli potissimum usi sunt, cum de constituendis Attornatis seu procuratoribus agebatur. Charta Caroli Reg. Franc. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 206: Sed quod per unum ipsorum inceptum fuerit, per alium et alios prosequi, Mediari valeat pariter et finiri et ad effectum adduci. Instrum. ann. 1400. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1659: Pro qua sedanda (discordia) desideravit, quod certa praefigeretur dieta loco et tempore congruis, in qua Rex Franciae Mediare vellet inter partes praedictas, sperans se easdem componere velle, salvo utriusque partis honore. Litterae Owini Principis Walliae ann. 1404. apud Rymer. tom. 8. pag. 356: Dantes et concedentes eisdem procuratoribus nostris, et eorum utrique per se et in solidum, potestatem generalem et mandatum speciale..... Mediare et finire, pro nobis et nomine nostro, etc. Charta ann. 1482. ex Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag.: Quod per utrumvis ipsorum inceptum fuerit, alter eorumdem id prosequi valeat, Mediare, terminare et finire. Adde Chartam ann. 1453. apud Madox Formul. Angl. pag. 351. etc.

Moienner, eodem sensu, in Charta Ludov. reg. Navar. et comit. Campan. ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 11: Nous traitans et Moiennans auvec lesdiz duc de Lorraine, évesque de Metz et seigneur de Blancmont, etc. Comprom. inter abb. Bonaeval. et Guid. dom. de Alneolo ann. 1291: Et pourra ledit Dean quenoistre, ordener, prononcer et Méeisner sus ledit descort.