Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEDIO

MEDIO,² (MEDIARE) Per medium dividere. Leges Palatinae Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. lvii: Et cortinae jam dictae sint talis longitudinis quod serviant tam ad ponendum eas ante lectum nostrum, cum opus fuerit, quam ad Mediandum, sive per medium dividendum unam cameram, vel aliam magnam domum, vel usus alios similes. Apicius lib. 3. cap. 9: Coliculos elixatos Mediabis. Statuta Canon. Regul. art. 84. apud Raim. Duellium lib. 1. Miscellan. pag. 103: Nec retinere sibi valet (proelatus) ullum vel Mediare,   Vel defraudare, truncare, vel pretiare.

Moienner, nostris, eadem notione. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Moienner, dimidiare, i. per medium dividere. Charta ann. 1297. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 1. pag. 114: Inventa per testes omni exceptione majores loca et antiqua confinia esse et fuisse et Mediare inter comitatum Florentinum... et comitatum S. Miniatis, etc.

Mediare, Separare, disjicere, Gall. Diviser, écarter. Chron. Andreae Danduli apud Murator. tom. 12. col. 462: Ne galeae hostiles Mediarent vi. galeas venturas de Candia, etc.

Mediare, Medius incedere. Compendium Jur. et Consuet. Univers. Paris. per Robert. Goulet fol. 13: Sic progrediuntur ducentes corpus, quod quasi est medium inter Parisiensem Episcopum et Rectorem Universitatis; sicque ipse Episcopus et ipse Rector semper lateraliter incedunt. Nec aliqui inter Episcopum et corpus de suo latere debent Mediare.

Mediare Placitum, Dare operam ut veniatur ad colloquium, Gall. Moienner une entrevue. Annal. Bertin. ad ann. 863. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 80: Mediantibus inter eos domesticis et amicis illorum placitum, quo simul redeant, et de ipso regno apud se tractent.

Mediare Synodum dicitur is, cujus auspiciis congregatur concilium, in Decreto Gelasii PP. apud Fontanin. de Antiq. Hortae pag. 321: S. Synodum Nicaenam 318. patrum, Mediante Maximo Constantino Augusto... S. Synodum Ephesinam... consensu Coelestini PP. mediante Cyrillo Alexandrinae Sedis Antistite et Arcadio episcopo ab Italia destinato... S. Synodum Calchedonensem, Mediante Marciano Augusto et Anatolio CPano Episcopo.

Mediare, Inter duo loca positum esse, Hispan. Mediar. Elmham. in Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 66. pag. 186: Non igitur erant pro tempore civitas et abbathia ab accessibus mutuis, cum nulli Mediarent Anglici, praepeditae.

Mediare, Dicitur de eo qui incoeptum prosequitur. Sermo mag. Joan. Parvi in Conc. Constant. ex Bibl. Heilsbr. pag. 110: Eum jam justissime principasse, virtuose Mediasse et gloriose terminaturum.